[31. Marcus Velserus, Brief aan
Vivianus]
Salve Vir Clarissime
Bonum factum, quod amicitiam nostram litteris interdum ferruminandam
existimas. Etsi profectò valida utri[-m]que fibula, Occo noster. De
inscriptione vestrate, amo te, et coniecturam de Edenis fluentis plenè
probo, nihil mihi eius in mentem venerat. Nunc vide quid de nummo isto
censendum existimes, quem ab Ortelio habeo. Amicus meus, cui nescio quid
lucubrationis de cruce sub manu, post Lipsium, inquies? sic sanè, et
quantum subolet, de cruce et furca quaedam contra Lipsium, is ergo arbitratur
notam
1 hieroglyphicam esse isto loco, quam aemulati postea fuerint
Imperatores Christiani, cum Christi nomen tam apte innueret. Sed ariolari
opinor de omnibus omnia possumus, certis testimoniis confirmare non item. Audio
plures alibi nummos hoc typo esse. Quaeso si quid saltem [-aliquid] verisimile
in animo, ne nos celaveris. Ad nepotem tuum scribas velim, si illi opera mea
aliquâ usui esse possit, moneat libere. Vale. Augustae Vind.
2 VIII. K.
Jul. An. MDIIC. Lipsium secundam Admirandorum editionem parare audio.
Tuus Marcus Velserus
Epigrapha
[-Virtute et Doctrinâ]
Viro Clarissimo
Joanni
Viviano, amico honorando
Aquisgranum.