[34. Twee in Spanje gevonden Latijnse inscripties.]
In suburbio hispalensi a parte meridionali quod ipsorum lingua el
tablado vocant, reperta sunt duo monumenta ex uno solidoque lapide excisa longa
pedes octo, lata duos ac totidem alta, referta humanis ossibus vetustate adesis
-- Tecta coperculis ex eodem marmoris genere confectis, in quibus inerat
insculpta scriptura *haec* maiusculis litteris, In uno eorum hunc in modum:
PAVLA CLARISSIMA FEMINA. FAMVLA CHRISTI VIXIT ANNOS XXIIII MENSES
DVO RECESSIT IN PACE DIE XVI KAL. FEBRVARIAS, ERA DLXXXII
alterum sic habebat
CEREVELLA CLARISSIMA FEMINA, FAMVLA CHRISTI VIXIT ANNOS
PLVS MINVS XXXV, RECESSIT IN PACE, III Kal.s FEBRVARIAS DC, --Cum
huiusmodi signa supra [-epathap] epitaphia schulpta:
1

Non longe ab eo loco in subruenda arbore quadam sub radice arboris
inventus est lapis in eodem suburbio marmoris magnetudine unius pedis
latitudine totidem altitudine dimidiati hunc in modum vetustissimis ac pene
extinctis litteris insculptus
NOME VIXIT ANNO, ET MENSIBVS VIII DIEBVS XII:
H:S:E.S.T.T.L, hic sita est sit tibi terra levis:
NOME FVIT NOMEN: HÆESIT NASCENTI CVSVCCIA:
VTRAQVE HOC TITVLO NOMINA SIGNIFICO
VIXI PAROM. DVLCISQVE FVI DVM VIXI PARENTI
HOC TITVLO TEGEOR DEBITA PERSOLVI
Qvisqve legis TITVLVM, SENTIS QVAM VIXERIM PAROM
Haec PETO Dicas, SIT TIBI TERRA LEVIS: