|
|
|
| | | | | |
[47. J. Regius, Lijkdicht op
Joris Wybo.]
In obitum pii et docti viri Domini Georgii Wybotii Ecclesiae
Londinobelgicae fidelissimi Pastoris Epicedium.
Firma licet sint fata, queunt nisi tempore fixo
5
Tollere mortalis sic moderante Deo.
At tua mors multis est importuna ti
Visa piis, quorum in pectore charus eras.
Te deflet coniunx, te Ecclesia Belgica luget
Symmystae tristes congemuêre tui.
10
Obscuro moerent sublatum lumen ab orbe
Et dotes tantas interiisse simul
Accensum fueras lumen de Lumine vero
Ipsius ut fidus testis ubique fores.
Quò Sathanae regnum, quò Antichristique tenebras
15
Discuteres gnavus miles et acer eras.
Vox tua per varias Belgarumincrebruit oras
Sermo tuus Christi buccina clara fuit.
Patria te Christi nomen non passa docentem
Ingrata apprensum carcere clausit atro.
20
Propter idem nomen diram Brabantia mortem
Saepe minata tibi est et machinata dolis.
Hinc ubi te eiecit rabies furiosa tyrannorum
Atque Dei verbo non dedit esse locum:
Cessisti furiis, veniens proscriptus et exul
25
Ad Phrysiae fines qui patuere tibi.
Expositum quoties gravibus mortisque periclis
Eripuit Dominus, restituitque gregi?
Per mare, per terras iactatum te Anglia tandem
Hospitio excepit, tuta ubi vita foret.
30
Hîc pene assiduis morbis, capitisque dolore
Confectus, toto corpore fractus eras.
| | | |
1
Interea validos habuit tua concio nervos
flecteret ut quaevis pectora dura virûm
Prae multis diserta tibi facundaque lingua
est data, et in verbis gratia mira fuit
5
Doctrinam ex sacris prompsisti fontibus haustam
hanc methodo tractans, pro populoque rudi.
Haereticis asper, confutans dogmata falsa
Atque monens graviter quemque cavere lupos.
Acriter obiurgans resipiscere nescia corda
10
Percellens ira iudicioque Dei.
Ad verum extimulans cunctos pietatis amorem
Ignava exacuens pectora, fracta ligans.
Fervidus et sancto Domini conductus honore
odia non hominum, nullaque dona morans.
15
Integra vita fuit, certe omnis criminis expers,
Et faciles mores qui placuere bonis.
Verùm haec non periere tibi, Deus ipse rependet
Quando suis servis praemia magna dabit.
Quam Christo mandasti animam moriendo fidelem
20
Hanc habet, hanc Abrahae nunc sinus ipse
tenet
Ex mundi luto coelestia gaudia pura
Cernis, et e turbis est tibi firma quies
Diceris à nobis mortalibus esse beatus
Quem mala nulla premant, nec caro prava gravet.
25
Nos trahimus vitam, mortis versamur in umbra
obruimur vitiis perpetuisque malis.
Horrida (praedictum est) nunc instant tempora nobis
Impendet cunctis saeva procella piis.
Tolluntur iusti e vivis et turba piorum
30
Tristia ne cernant, ante diemque malum
Intereuntque pii doctores lumina mundi
Messores obeunt, dum bona messis adest.
| | | |
Deficiunt nautae dum tempestatibus atris
Iactatur vasto turbida cymba mari
Christe tuum ne linque gregem pastoribus orb[-i]um
Ne verbo vitae destituantur oves
5
Sunt ingrata quidem nec digna haec secula tantis
Dotibus: at facias nominis ergo tui
Ut sic in terris sanctorum ecclesia crescat
Et fiat magnum nomen ubique tuum
| | | |
In obitum
G.Wibotii J.Regius.
1
|
1Eerste versie van gedicht, dat overgeleverd is
door
Simeon Ruytinck, Geschiedenisse, ed J.J.
van Toorenenberger, Utrecht 1973; werken Marnixvereniging, Serie III, dl.1,
pp119-120.
|
|