|
|
|
| | | | | |
[48. Anoniem, Paskwil over de huidige toestand.]
PASQUILLUS DE PRAESENTI Rerum statu.
| Pontifex ad Imperatorem. | Congregati sunt
inimici nostri, et gloriantur in virtute sua, malignaverunt consilium super
populum meum, erige igitur brachium tuum et disperge illos protector noster
imperator. |
| Imperator ad Pontificem. | Non possum etiamsi
vellem. |
| Pasquillus. | Et vana et sine viribus ira. |
| Catholici ad Imperatorem. | Mane nobiscum Domine
quoniam advesperascit. |
| Confessionistae ad Imperatorem. | Veni ad nos et
dabimus tibi patrimonium Petri in haeriditatem. |
| Pasquillus. | Huc huc arrige aures Pamphile, placatur
donis Juppiter ipse suis, hic iubet Plato quiescere. |
| Rex Franciae. | Expugnaverunt me a iuventute mea, sed
tu Domine usquequo? |
| Pasquillus. | Deus fortis Zelotes visitans iniquitatem
patrum in tertiam et in quartam generationem. |
| Rex Hispaniae ad Ducem. | Salutem ex inimicis nostris,
et de manu omnium qui oderunt me. |
| Pasquillus. | Hic populus labiis te honorat, Cor autem
longe est à te. |
| Rex ad Ducem. | Purga tu arcem meam, et pugna contra
oppugnatores meos. |
| Pasquillus. | Duram provinciam suscepisti
senex. |
| Dux ad Regem. | Circumdederunt me viri
mendaces |
| Rex ad Ducem. | Tu ne cede malis sed contra audentior
ito. |
| Dux. | Sisterunt adversum me Castra non timebit cor
meum. |
| Princeps Orangiae. | Pro fide, pro Rege, pro Grege,
pro lege. |
| Pasquillus. | Pro fide, quam omnes sectae contra
Catholicam confitentur? |
| | Pro Rege, quem tu criminae
1 laesae Maiestatis ad
iracundiam provocasti. |
| | Pro Grege, quem his persuasionibus misere seducis.
|
| | Pro Lege, quî liber ab omni obedientia esse
possis. |
| Princeps. | Iacta est alea, Dii bene
vertant. |
| Exercitus Orangiae. | Audaces fortuna iuvat. |
| Pasquillus. | Ecce manipulus furum. |
| Exercitus Albanicus. | Congredere et Luctae strata
palestra tuae est. |
| Pasquillus ad status imperii Romani. | Cur ita in
utramvis aurem dormitis? |
| Status imperii. | Nolumus mittere falcem in alienam
messem. |
| Pasquillus ad status. | Mundi estis, sed non omnes,
nam inter vos multi Nicodemi sunt, qui de nocte ad Nazarenum veniunt. Videant
igitur illi, ne maneat alta mente repostum Judicium Paridis spretaeque iniuria
formae. |
| Regina Angliae. | Expecto finem magno desiderio, nam
propter hos tumultus protrahuntur Nuptiae meae. |
| Pasquillus ad Reginam. | Utere interim o regina amoris
remedio. |
| Regina ad Pasquillum. | Parcius ista viris tamen
obiicienda memento. |
| Pasquillus ad Domum Austriae. | Et tua res nunc agitur
Domus Austriae. |
| Domus Austriae. | Scio, propterea afflicta sum et sine
consilio relicta. |
| Pasquillus. | Habes consilia maiorum tuorum
saluberrima, iis utere et tuta eris ab omne haeresi, et regni tui
perditione. |
| | | |
| Domus Austriae. | Bene
loqueris et admones Pasquille, Sed? |
| Pasquillus. | Quid sed? num potestas tua apud subditos
tuos? |
| Domus Austriae. | Eo proch dolor nunc ventum, ut fides
mea ab opinione vulgi magna ex parte pendeat |
| Pasquillus. | Pendeat igitur et pereat illa cum
omnibus suis Consiliariis, sed Romam unde veni revertor. |
| Cardinalis Granvellanus. | Quid novi ex Germania
iterum adfers Pasquille? |
| Pasquillus ad Cardinalem. | Omnia mala Let
maximeL ex patria tua quae iam in summo discrimine et periculo
versatur |
| Cardinalis. | Forte propter quosdam vasallos, qui fuga
et in tempore sibi consuluerunt |
| Pasquillus. | Ita venerande Pater, hi enim sunt qui
collecto Germano exercitu restitutionem et libertatem patriae iam petunt et
quaerunt. |
| Cardinalis. | Laterem lavabunt. |
| Pasquillus. | Nescio Mars dubius est, et Germani
militis robur satis validium, ut ipsa experientia et fuga olim ab
Oeniponteversus Brauneckium testatur. |
| Cardinalis ad Pasquillum. | Quid garris
furcifer? |
| Pasquillus. | Si peccavi, ignosce. |
| Cardinalis. | Rex Hispaniae iustam causam habet, et
ducem belli satis astutum, qui Germanorum consilia longo rerum usu expertus
est. |
| Pasquillus. | Omnia concedo. Sed tamen victoria
à Deo est, in hoc tamen pars una alteri praeferenda, quod apud exules
belli nervi desint, ita ut moram longam in armis trahere non possint. |
| Cardinalis. | Praesentem rerum statum ego ante multos
annos tanquam in speculo vidi atque praedixi |
| Pasquillus. | Credo, et ideo multi sunt, qui omnem
culpam in te conferunt, teque autorem horum omnium malorum palam proferre
audent. |
| Cardinalis. | Non ignoro sed quam immerito, Deus scit,
qui hoc negotium ad gloriam nominis et aedificationem Ecclesiae suae Catholicae
dirigat, nam ille solus est qui conterit bella et dat pacem fidelibus
suis. |
| Pasquillus. | Amen, amen. |
| Cardinalis. | Sed quid igitur in Austria? |
| Pasquillus. | Disputatur de religione Catholica et de
confessione Augustana quam Aulici et Barones magno desiderio desiderant,
tanquam [-de] rei familiari ipsorum amplificandae profuturam admodum. |
| Cardinalis. | Lapidem et scorpionem pro pane et pisce
poscunt. Sed putabam Confessionem Augustanam cum autore suo terra nigra
iamdudum sepultam esse. |
| Pasquillus. | Est sed reliquit Spurios quos nonnulli
caeci et gibbosi Philosophi et grammatelli nunc legitimare volunt, ut
haeriditate magnae illius meretricis Babilonicae priventur. |
| Cardinalis. | Quid audio? Sed hoc negocium Theologos
non Philosophos et Grammaticos requirit. |
| Pasquillus. | Verum, sed isti novi germani Theologi non
bene inter se conveniunt, literam magis quam spiritum sequuntur, ideo
Grammaticorum opera et consilio opus est |
| Cardinalis. | Caecus caecum ducit, Sed quid ad haec
Dominus et Archidux. |
| Pasquillus. | Tacet et haeret inter spem et
metum. |
| Cardinalis. | Ergo consentire videtur. |
| Pasquillus. | Nescio. |
| | | |
| Cardinalis ad Papam. | Pater sancte, domus
Austriae iam quoque ruinam minatur, quare sustenta illam. |
| Papa. | Misi servum et quod potui feci. |
| Cardinalis. | Si hanc amisimus actum est de
nobis. |
| Papa. | Confide fili, non enim Deus Ecclesiam supra
hominem, sed supra Petram aedificavit, atque ita ne portae inferni adversus eam
praevaleant, emendemus modo vitam nostram, ut non secundum carnem, sed secundum
spiritum vivamus, nam propter peccata nostra persecutione patimur, et
opprobrium facti sumus vicinis nostris |
| Pasquillus. | Et testimonium eius verum est, Sed nemo
corde concipit, [sed+]/et\ surdo narratur fabula. |
FINIS
|
|
|