Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)


auteur: Johan Radermacher (de Oude)


bron: Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher). (handschrift 2465 van de Centrale Bibliotheek van de Rijksuniversiteit te Gent.)  


verantwoording

inhoudsopgave

doorzoek de hele tekst


downloads



DBNL vignet

[fol. 95r] origineel

[51. Karel Utenhove, Twee gelukwensen in dichtvorm aan Robert Dudley bij zijn verheffing tot Graaf van Leicester door Koningin Elisabeth.]

Ad illustrem virum D Robertum Dudleium a regina Angliae Comitem designatum.

εξαστιχον

 
Cur Titulo Comitis te regia Virgo beavit?
5
Te comitem Vitae poscit habere suae.
 
Si titulum Comitis titulus ducis amplior ornet,
 
Iamque comes vitae, Dux fuerisque viae.
 
Duxque viae factus, vitae comes, ilicet, illam
 
Ducere quoque voles, quaque volet, poteris
10
ἐξω τοῦ θεοῦ οὐθὲν-ὁ-βίος
ὀυθέν-ὁ/θεσπεσρόιο-βίος πέχε νόσφι θεοίο
[fol. 95v] origineel

[Dwars links:]

1
Obvia te laeto comitem Lecestria vultu
 
Suscipit, et potius vellet habere ducem
 
Sed tamen ut verum fatear praeclare Roberte
 
Est via qua comes et dux simul esse potes
5
Te comitem fortuna comes prosperrima fecit
 
Et tibi dux virtus te facit esse ducem.
 
Dux maneat Virtus, comes et Fortuna sequatur
 
Sic patriae fies gloria summa tuae

[Dwars rechts:]

Carmen aggratulatorium Caroli Utenhovii, ad Illustrem D. Robertum Dudleium a Regina Angliae Comitem designatum Ao 1564. 8 octobris.