Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)


auteur: Johan Radermacher (de Oude)


bron: Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher). (handschrift 2465 van de Centrale Bibliotheek van de Rijksuniversiteit te Gent.)  


verantwoording

inhoudsopgave

doorzoek de hele tekst


downloads



DBNL vignet

[fol. 98r] origineel

[54. Anoniem, Gedicht dat zogenaamd op een oude marmerplaat werd gevonden.]

Carmen Vetusto in 1 marmore nuper repertum.
 
O'Batavi, quoî reî propero confiditi' Gallo,
 
Atque ipsi totiens vostris ex Urbibu' Signa
 
Mittitis auxilio? creperi certamina Martis
5
Anne ut sustineat, requie et possiti' frunisci
 
Intereà, dum Rex perduellis fligit Iberos?
 
Quin contrà est; vos-ipsos calvimini: omnia Vota
 
Dissentanea sunt Galli. vos cernere duello,
 
Illum Pax quaecumque iuvat; quò tutiù' sese
10
Deliciis mersans, possit condepscere amicas.
 
Hinc sublesta fides, heu, Vos simituque Britannos
 
Concinnat moestos, levis hic ad manticulandum
 
Dum rex andruat, et palpo percellit Utrosque.
 
Iam Versutiloquax ferè in sua Vota Sacerdos
15
Gallorum emotos protraxit Cardine postes.
 
Deserti Socii. En Armorum pausa: sequetur
 
Illa ministratix multarum reru' malarum
 
Pax, quae collutulet Regem, et Vos deiiciat spe.
 
Quare agite, haud aliis Vostri committite curam
20
Aut custodelam; propriâ in Virtute sed omnis
 
Sit spes, et solis securi Vivite in Armis.
 
Spissum iter ad Pacem est pactis; Vafer ilicet hostis
 
Ostinet optanda. Hesperiis ne credite technis.
 
Sunt Vires Vobis, animus si sit modò fortis,
25
Est ingens pariter terraï Vallum et aquaï.
 
Est Belli nervus, demum est armata Iuventus.
 
Stringite (diis superis benè fortunantibu') ferrum:
 
Sentiat infractos Hispanus. Pacem ita Vobis
 
Et Libertatem dabitis. facite hoc modò sultis.
30
Sic benè sit vobis semper Plebeique Poploque,
 
Et capite à Vostro Verruncent numina cladem.