|
|
|
| | | | | |
[59. Joannes Arcerius, Anagram van de naam Joannes Rotarius met
bijbehorend gedicht.]
Ioannes Rotarius Anagramma Rarus
ne notis aio?
Est habitus quondam eloquii Mercurius aptus
5
Praeses, et interpres dicitur esse
Deûm.
Et mercatorum tutorem constituerunt
Veri illum haud frustra nescia turba Dei.
In cuius capite et pedibus finxere citatas
Alas, ut capiat mente loquenda cito.
10
Nec non designent sermonis ubique volantis
Virtutem, absentes qui movet atque ferit.
Per mare, mercator volat, excurritque per altos
Montes, orbe sibi nil sinit esse procul.
Hoc praestare nequit linguarum ignarus in orbe
15
Mercator, rerum et nescius arte caret.
Namque ornare solent diversa idiomata merces
Ars calamo et lingua sic minus ipsa valet.
Primis Musarum solers sectator ab annis
Me mercaturae cum pietate dedi.
20
Hinc linguas varias diversa idiomataque orbis
Discere non piguit res aliasque pias.
Me Latium ut noscat me haud Graecia nesciat, Anglia
Me agnoscat, Gallis vox bene nota mea.
Italus, Hispanus, Germanus dicere possint,
25
Hic nobis notus cuilibet unus erit.
Ergo ne rarus aio notis? queîs notus ubique
Terrarum est, sermo et gratus ubique meus?
Ut prosim cunctis, totus non sufficit orbis,
En Christo, atque gregi profui in orbe diu.
30
Ecce senectutis canos tibi dedico Christe,
Caelestes post mî es namque daturus opes.
| | | |
Anagramma nominis mei authore Jo Arcerio Verbi Dei ministro in
Altena.
|
|
|