|
|
|
| | | | | |
[71. Marcellus van Eversdyck,
Nieuwjaarsgedicht voor
Johannes Radermacher, 1601.]
1
Strenarum vice, Rademachre docte;
Paucos, illepidos, severiores,
Mitto versiculos, inane munus
Gratanter capias, quod est amici.
5
Non quales helicon, vel alta montis
Parnassi iuga nutrivere quondam.
Dignos spurcitia improbis idolis,
Mendax Graecia quae colebat olim.
Immundi Sathanae irretita fraude.
10
Cultores similes sui, prophanos,
Mendaces; Genii Gulae, atque ventris
Reddens mancipia, omnibusque fumos
Vendens ne capiant futura secli
Aeterni bona; sed beatitatem
15
Totam constituant in hacce vita:
Caecatos, rapiat sub ima tetri ut
Inferni loca; rideatque semper
Plenos tristitia, igneisque poenis.
At quales Patribus dedisse primis
20
Hebraei referunt canentem Adamum;
Doctum colloquio dei, Angelorum
Lapsu, notitiaque mysticorum,
Eheu, per proprias originalis
Labes criminis, et privationem
25
Primae iustitiae, deique visus,
Quam sit grande nefas, et expiandum
Flagro multiplici, dei favorem
Non quaesisse iugem, vel expulisse:
Luget posteritas quod omnis usque.
| | | |
1
Auxerunt alii pii sequaces,
In quos insiliit dei tremendi
Maiestas, bonitas, timorque purus,
Vates efficiens, probos, pudicos,
5
Sacros, veridicos, deique amicos.
Qualis legifer extitit Moyses,
Et Regis titulo David decorus,
Et longo ordine nobiles Prophetae.
Quorum vigilias sacro labore
10
Consummavit Iësus ipse, dictis
Hymnis, versiculis, metrisque, quando
Caenâ Gethsemanim recessit actâ:
Nec non in medio doloris aestu,
Atque hymnis obiens necem volutis,
15
Consecravit opus, Patrique gratum
Curavit fiëri omne, quidquid esset
Scriptum tempore quolibet, Poëta
A quocunque pie, deique zelo.
Quales muneribus beäre multis,
20
Et post funera clariore fama,
In terris honorare novit: atque
Assumptos locat inter Angelorum
Sanctorum agmina caelicosque cives,
In caelestibus atriis receptos
25
Plenos laetitiâ, suavitate,
Plenos laudibus, atque amore sancto:
Non tantum ore, sed omnibus medullis,
Cantantes modulos deo sonoros,
Idque in perpetui momenta secli.
| | | |
1
Faelices ter, et amplius profecto
Qui sic conciliant dei favorem,
hymnis, carminibus, potente versu.
Ô si me annumeret supremus istis
5
Iudex Vatibus, et piis Poëtis,
Quali sidera transmeäbo cursu?
Et sistar domino, caputque lauro
Ornatus, fidibus canam suäve,
Et sublime melos, in omne tempus.
10
Ô des optime dona tanta Iësu.
| | | | | | | | | | | |
Carmen c.v.
1
Marcelli ab Eversdyck, de Christianae
Poësis excellentia, mihi pro strena donatum mense ianuario anni M.DCI.
|
|
|