[72. Johan Radermacher Jr, Prozatekst, lof van de arbeid.]
Quotusquisque Philosophorum arguta sua ratione ad liberalium artium
studia iuventutem vehementius hortatur Apollonio Tyanaeo apud Philostratum de
formicis cicadisque fabula: Ea enim nullis argumentis ad honestum laborem magis
allici potest, quam exemplo formicarum, de quibus Horatius Satyra 1a libri
primi sermonum sic scribit:
Parvula (nam exemplo est) magni formica laboris
Ore trahit, quodcunque potest, atque addit acervo
Quem struit, haud ignara, ac non incauta futuri
Quae simul inversum contristat Aquarius annum
Non usquam prorepit, et illis utitur antè
Quaesitis patiens
1 -
Nec hoc mirum, quoniam hae olim homines, agrique cultores fuerunt, nunc
verò in formicas mutatae, nihil nisi ipsam hominis formam amiserunt. Nam
quosdam mores observant, veterem naturam retinent, certam Reipublicae rationem
habent, nempe simulacra demarchiae id est popularis status, quemadmodum apes
monarchiae. Nam illae per magistratus hae per regem rem administrant. Praeterea
etiam proficiscuntur rus, arbores conscendunt frumenta colligunt antrisque
recondunt, idque non sine magna prudentia, nam semina condunt arrosa, ne exeant
fruges, imbreque madefacta proferunt et siccant, operantur et noctu plena Luna.
Et quoniam ex diversis fructus convehunt altera alterius ignara certi dies
nundinis dantur ad mutuam cognitionem, tunc diligens cum obviis concursatio et
quaedam collocutio et percunctatio. Hae igitur ingruentis hiemis memores, tam
diligenter laborant, ut earum itinere silices atteri semitasque fieri videamus,
ne cui dubium sit, qualibet in re quid possit diligentia. Ad has igitur tanquam
vitae magistras Rex Salomon pigrum ire, earumque mores contemplari iubet, ut
sapientior fiat, quoniam eae quamvis nec principem nec ducem habeant, aestate
tamen sibi grana componant, quibus hiberno tempore vescantur. At inertes
cicadae omnino contrariam naturam ostendunt, quas Socrates apud Platonem ex
hominibus natas esse dicit, nam adeo cantus voluptate moventur, ut canentes nec
cibi nec potus curam habeant, ut hodie videmus eas tempore messis canere,
hiemis verò egestate tabescere. Harum stulti imitatores sunt, qui
iuvenes ignavia tempus suum ineptè consumunt, nullos in iuventa labores
subire volentes ut ad eruditionem provehantur. Sapientes verò laudantur,
qui formicas imitati ad doctrinam honesto quodam labore contendunt, ex qua
magnam utilitatem in senectute arripiant, sibi ob oculos proponentes, ignaviae
comitem esse paupertatem, ut voluptatis, dolorem, segnesque non modò ab
hominibus, verum etiam a deo odio haberi, qui semper eos iuvat et aspicit, qui
diligenter labori sedulo se dedunt. Hinc optimo demetrius [sic] dixit, nullum
esse infoeliciorem eo, cui nihil unquam adversi evenit. Ut et Seneca in libro
de providentia divina meminit. Hinc est quod Saturnius olim foliis stillantia
mella decusserit, ignem removerit, et passim rivis currentia vina represserit,
non torpere gravi passus sua regna veterno. Et Lycurgus iuvenes non in forum,
sed in campos duci iussit, ut operentur, vel domi in bonis artibus se
execerceant, ne iuvenilem aetatem in voluptatibus ac ocio more cicadarum, sed
in honestis operibus bonisque artibus more formicarum degerent. Certè
occupationes nomine horribiles esse videntur, sed Reipublicae bonos mores in
felici statu retinent, contrà, desidia nomine blanda, multis vitiis
periculisque eam polluit. Exemplo sit Roma, cuius magnum Imperium cura ac
diligencia ad amplexionem omnium viventum excitavit, parvum verò otium
perdidit. Hinc Appius Claudius saepè dicere solebat, negotium Populo
Romano melius committi quam otium.
Joannes
Rotaev*aerus*