Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)


auteur: Johan Radermacher (de Oude)


bron: Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher). (handschrift 2465 van de Centrale Bibliotheek van de Rijksuniversiteit te Gent.)  


verantwoording

inhoudsopgave

doorzoek de hele tekst


downloads



DBNL vignet

[fol. 121r] origineel

[74. Baptista Mantuanus, Somnium Romanum, de verzen 137-162.]

MANTUANUS in Somnio Romano. 1
 
Fata Dei consulta voco, non aetheris astra;
 
Quae quamvis aliquas habeant in corpore vires,
 
Cuncta tamen Dominum, Moderatoremque sequuntur,
5
Et nihil attentant, si non vidêre Tonantem
 
Assentiri 2 operi, nutuque favere secundo.
 
Non secus ac validis harpe comprensa lacertis
 
Non aliò torquet, nisi quò manus egerit, ictum.
 
Tanta hominum generi impietas, tam noxia mens est
10
Ut coelo dent iura Dei, quasi cymba per undas
 
Sponte sua scopulos fugiat sine lege magistri,
 
Et quasi per campum volvat se biga patentem
 
Automedonteae gradiens sine verbere dextrae.
 
Praesidet ut summa vigilans in puppe magister
15
Ostenditque viam prorae: Sic solus ab altâ
 
Sede Deus tantae cursus et pondera molis
 
Temperat: ex primae motu vertiginis horae:
 
Ex horis nox atque dies; ex nocte dieque
 
Lunigenae surgunt menses; ex mensibus anni;
20
Lustra et Olympiades nemoris de nomine dictae:
 
Et quae centuplici volvuntur saecula cursu:
 
Chiliadesque cadunt: quarum iam quinta recessit,
 
Sexta citis vectata rotis per inane iugales
 
Ad medium iam cogit iter, mundique senectam
25
Ducit, et alterius vitae praenunciat ortum.
 
Hinc hominum Deus aetates, hinc tempora rerum
 
Hinc spatia, hinc vitas animantum et fata gubernat.
[fol. 121v] origineel

Ex mantuano DEI PROVIDENTIA