Immortale hoc Civis Amstelaedamensis Opus, Vestra genitum in Urbe & perfectum, Vobis a me inscribi, oro, patiamini! quippe Quibus unice debebatur proprium; Quorumque auspiciis olim, & tutela, conditum fuerat.
Sed & eximius Autor, si modo fata sivissent, non alii cuiquam ipse consecravisset: prima enim inchoamenta tanti moliminis dicavit Reipublicae Amstelaedamensis constituendae Quatuor Viris, anno seculi elapsi sexagesimo nono. Putavi ergo, meum esse, ea quoque in re, Optimi Viri propositum sequi; neque prorsus desperavi, quin ea benignitate accepturi essetis librum jam ad unguem elaboratum, qua Decessores Amplissimi prius rudimenta ejus susceperant.
Praeterea quoque, fatebor enim, sponte propria animum induxi meum, quod non penitus displiceret, si auderem Consulibus Amstelaedamensibus hunc offerre librum: namque intelligit unusquisque Batavorum, ut summa ope nitamini, Urbis, quae alias omnes inter caput effert, veras amplificare laudes. Quid autem gloriam ejus magis extollat, quam quod Virum produxit, aluitque, quem Universi, qua late patet, Orbis sapientes, sola ob merita, certatim honorant?
Quin & spem conceptam firmabat justa consideratio documentorum, quae datis luculentissima, ingentis amoris, quo Musarum sacra, Artium praeclarissimas, fovetis. Aequo certe scientiis promovendis studio adestis, quo Asiae, Europae, Africae, & novi Orbis, Gazas in gremium opulentae Urbis deferendas curatis. Atqui inter Amstelaedamenses alius non exstitit, qui cognitionem rerum Naturalium, Disciplinarum facile principem, felicius excoluit, provexit fortunatius. Si hortus Urbanus superbo stirpium spectaculo contemplantium animos abripit; si inventis Anatomicis haec Urbium Princeps jam diu inter omnes micat; dum liberaliter subsidia utrisque sussicitis; esto & gratum, quod erectum hic admiramur, hoc quoque monumentum. Id Natura ipsa suo pollice, Amstelaedami, per civem Amstelaedamensem, finxerat quidem, sed quod, eheu! fere interierat. Quaesivi, inveni, ad almam Matrem reduxi prolem, postliminio reversam Laribus restituo propitiis, Diisque porro Tutelaribus committo. Qua equidem in re, si non inprobatur dedicantis animus, laetus meas laudabo fortunas, qui opportunitatem quaesitam nactus fuerim testificandi publice, qua Vos, Nobilissimi, Amplissimi, Viri, reverentia colam.
Faxit DEUS, diu, fortiter, sapienter, & feliciter, Publicis Patriae, & Urbis, invigiletis commodis, ne quid detrimenti capiant! Vobis Ducibus, & Auspicibus Libertas, Aequitas, Justitia, Pax, & Artes liberales floreant. Hae, si alibi proscriptae, tutis receptae moenibus, Vestro munere, opere Vestro, sedes inveniant quietas! Haec ego contendo Votis sinceris obtinere, & supplicibus, qui sum, & ero semper,
Nobilissimi, Amplissimi, Viri,
Ordinis Vestri, Vestraramque Virtutum,
Venerabundus Cultor.
Leydae A. AEr. Christ.
MDCCXXXVI. xv. Decembris.
HERMANNUS BOERHAAVE.