[p. A7r]
origineel
Ad Librvm.
D
Iscolor est mundi facies, diversaque rerum
Natura: ipse vices quattuor annus habet.
Brumam ver sequitur, ver excipit aestus, & aestum
Autumnus, quem mox frigida trudit hiems.
Nos etiam studio non semper vivimus uno:
Officia aetati sunt sua cuique data.
Quod puerum, quod vesticipes non dedecet annos,
Dedeceatque virum dedeceatque senem.
Hunc moneo servare modum, nec quolibet ire,
Vel temere quovis te insinuare, liber.
Bullatum vitare gregem, vitare senilem
Praecipio frontem & triste supercilium:
[p. A7v]
origineel
Nec gravium curas interpellare virorum:
Austera, ah minime tu facis ad studia.
Ad juvenes age, carpe viam lepidasque puellas:
Hos decet ingenium nosse, Cupido, tuum:
Hos artes astusque tuos, quibus omnia latè
Subjicis, & cunctis gentibus imperitas.
Ph. Rvbenivs
.