terug  begin  verderprepost
[p. 4]origineel

Lectori sev spectatori.

Damvs hîc vobis, Lector seu Spectator beneuole, Sen-
tentias, quas Emblemata vulgò vocant, ex Q. Horatio
Flacco, Lyricorum principe, desumptas, tabulisq́ue in
aes incisis illustratas. Mutuas namque sibi operas Poësis &
Pictura fidelissimè praestant. sic enim noster ille Horatius:

Vt pictura poësis erit.

Sed & Simonides, Plutarcho teste, picturam poësim taci-
tam, & è conuerso, poësim picturam loquentem argutè ap-
pellabat. Reperies itaque in hoc libello non pauca Ethicae,
siue Moralis, ac Stoicae Philosophiae dogmata, imaginibus
expressa. Ex quibus non modò oblectamentum, sed & vber-
rimum fructum hauries: solent enim oculis obiecta animos
magis afficere, quàm ea, quae aut dicta aut scripta.

Segniùs irritant animos demissa per aurem,
Quàm quae sunt oculis subiecta fidelibus,

Ceterùm Virtutes ac Vitia, more veterum ex numismatibus
ac statuis non rarò expressi: interdum verò Adfectus, Passio-
nésque Cupidinum habitu, nouo fortassis exemplo, sed de-
coro oculisque admodùm grato repraesentaui; subinde & aeui
nostri mores, ne vetustate obsoletâ commune pictorum vul-
gus offenderem, studiosè sum secutus. Exempli gratia, Dio-
genis Philosophi dolium, quod figulinum seu testaceum fuis-
se non sum nescius, more nostro (quem à Gallis primò adin-
uentum Plinius commemorat) ligneum, pro communi ho-
minun captu expressi. Atque id pictoribus, statuarijs, caela-
toribus, alijsq́; id genus artificibus (quibus hic noster labor
non mediocri erit adiumento) non ingratum futurum pror-
sus confido. De Stoica porrò, ac Morali, vt loquuntur, Philo-
sophia differere non huius est loci aut instituti. multa de his
alij; inter eos nostri saeculi, heu quondam! phoenix, Ivstvs

[p. 5]origineel

Lipsivs, cuius Manudictionem, aliaq́ue scripta, Lector
siue Spectator, consule. Ad maiorem porro spectantium
& legentium commoditatem, eadem haec Emblemata va-
rijs illustrare linguis visum fuit; vt Hispanica, quam ac-
ceptam ferre debes Clarissmo Domino D. Didaco de Barre-
da, S.T. Lic. & arcis Antuerp Pastori Primario, in gra-
tiam Excellentissimi Domini Don Ludouici de Velasco, à
Consilijs militiae Regis Catholici, eiúsque in Belgio Ma-
gistri equitum, &c. Gallica quoque, in qua, quantum
quidem ad Octonaria, egregiam operam praestitit Clmus &
Reu. ad modum Dominus Leo de Meyere; I.V. Licent.
S.R.E. Protonotarius, Praepositus S. Pharahildis Gandaui.
Quaternaria verò à Clariss. Domino D. Claudio de Cor-
demoy, Dom. De Francalmont, Aduocato Fiscali Vesulien-
si profecta sunt. Italica quinetiam, in qua nobis Petrus
Benedetii Genuensis, poeta peregregius in Nob-Domini
Ioan. Caroli de Cordes patroni sui gratiam, auxiliatus est.
Teutonica denique dominata.

Vale, Faue & Fruere. Antuerpiae. cIɔ Iɔ cXII. Postri-
diè Kalendas Nouembris.

prepostterug  begin  verder