[p. 6]
origineel
[Lofdichten]
In Emblemata Horatiana Othonis Venij.
Hactenus argutis numeris nisi Horatius aures
,
Impleui, doctos impleo nunc oculos
.
Moecenas, Ploti, Valgi, qut saepè rogatis
,
Aures vt totos vos superi facerent
;
Cùm recito ridens Satyras, atque ore Latino
Cùm mea Musa modos temperat Archilochi
.
Nunc Iunonis aues, aut toti optabilis Argi
,
Aut caelum, toti sine oculi sieri
.
Pluribus, vt, spectare uieae vestig a mentis
Atque animi species, luminibus liceat
.
Venisti Bataue ad summum. quod tot scholiostae
Galli, Itali, Flandri, non potuere, facis
.
Quid tibi pro studiis longoq́ labore reponam
Vaeni? non nostrum, Caesaris illud opus
.
S. Vaenius.
Quale apud Ausonios veteri certamen in aeuo
Roscius ingenti cum Cicerone fuit
,
Cùm pater orchestrae gestus digitosq́ loquaces
Opposuit tanti viribus eloquii
:
Aut louis vt magni quatientes sidera nutus
,
Et caput, & sacri verticis omne decus
Maeonidae pugnans cum maiestate Camaenae
Phidiacum Graios cernere fecit ebur
:
Omnia sic doctas quibus implet Horatius aures
Vaeniadae nobis exhibuere manus:
Sic Romana fides caelo est aequata Batauo
:
Respondet numeris linea quaequae suis
.
Viueret ô vtinam regum Tyrrhena propago
,
Ferret vt hic etiam praemia digna labor
:
Tu quoque, Flacce, tuis deberes versibus illum
Dicere, qui versus monstrat in aere tuos
.
Quicquid de Thressa legitur testudine, credo,
Ex quo etiam surdis scit tua Musa loqui
.
H. Grotius.
[p. 7]
origineel
Quantum Pictura valeas, quantumq́ Poësi
,
Iamdudum cunctis, Vaenie, perspicuum est
.
Ast Philo-quid Sophiae studiis impenderis; istae
In Flacuum viuae perdocuêre notae
.
Macte! tibi aeternum pepererunt haec tria nomen
;
Excellens Pictor, deinde Poëta, Σοϕος
.
I. van Haecht.
Socraticos fontes, & linguae diuitis vber
,
Et quicquid sacri porticus omnis habet
,
Quicquid Democritus risit, vel fleuit vbique
Qui sapiens caecum condidit auctor opus
.
Et quicquid Samiae dixere silentia linguae
,
Et qui sollicitos non putat esse Deos
;
Vidit, & exiguum constrinxit Flaccus in orbem
Nuìlius addictus verba magistra sequì
.
Vidit & Ottonis mens aemula; nec mora caelum
Sumpsit, &, Hinc nobis gloria surget, ait
.
Hactenus humana sapienta voce locuta est
,
Nunc primum humana pingitur illa manu
.
Daniel Heinsius in Museio V.C. Petri Vaenij
Docti animam Flacci qui reddere possit, is vnus
Ipse fuit Flaccus mens & imago sui
:
Flacci animae possit qui iustum appingere corpus
Flacci olim extincto corpore, nemo fuit
,
Nemo fuit, nemo, nostri nisi seculi Apellis
Vnius Ottonis ingeniosa manus
.
Ille Venusinum sic exprimit arte venusta
Spiret vt addubites Flaccus, an ipsa Venus
.
Flacce dabis veniam, multum tibi dexter Apollo
,
Plus etiam tribuit Vaenia dextra tibi
.
Ille loqui blandum docto dedit ore, colore
Vaenius & solido gratius ore loqui
.
Max. Vrientius.