Lib. 4.
Od. 4.
Fortes creantur fortibus, & bonis,Est in iuuencis, est in equis patrumVirtus: nec imbellem ferocesProgenerant aequilae columbam.Doctrina sed vim promouet insitam,Rectiq́ cultus pectora roborant.Vtcumque defecêre mores,Dedecorant bene nata culpae.
Natura, quae semper ad optima quaeque vergit, Virtutem insitam Mineruae com-
mendat educandam. Sola nobilitas, quae sanctis vestita moribus, laudanda: nihil est
nobile quod vitiosum. Quis enim generosum dixerit hunc, qui indignus genere
est, & praeclaro nomine tantùm insignis?
Lib. 4.
Od. 4.
An nescis - quid mens ritè, quid indoles.Nutrita faustis sub penetralibusPosset?
