Lib. 1.
epist. 18
Virtus est medium vitiorum in vtrimque reductum.
Aristot.
2. Ethic.
c.6.
Cic.
2. offic.
In circuli centro, prosita hîc Liberalitas, Auaritiam inter ac Prodigalitatem.
Virtus enim est mediocritas duorum vitiorum, alterius secundùm excessum, alterius secundùm de se-
ctum, ratione ad nos seruatâ: sine qua mediocritate nihil boni nobis aduenire potest; eâ
autem seruatâ, nihil ad bene beateq́ue viuendum subtrahi.
Lib. 1.
Satyr. 1.
Est modus in rebus, sunt certi denique fines,Quos vltra citraq́ nequit consistere rectum.
Ouidius
1. Trist. el. 1.
Dum petit infirmis nimiùm sublimia pennisIcarus, Icariis nomina fecit aquis.
Epict. in
Enchirid.
Si quis modum excesserit, iucundissima quaeque iniucunda fient.
