Lib. 4.
Od. 4.
Paullùm sepultae distat inertiaCelata virtus.
Erasm. lib.
6. Apophth.
Vides hîc virtutem & Inertiam. Illa huic similis videtur, nisi in actio nem ex-
surgat; sine qua nullus ex ipsa fructus redundat; estq́que veluti nuda sui vmbra.
Pindarus cuidam dicenti, ipsius se laudes vbique praedicare: Ego, inquit, pro isto be-
ficio bonam reponam gratiam, efficiam enim, vt vera praedices.
Claudian.
de 4. Cons.
Honorij.
Maior & vtilior facto coniuncta potentiVilè latens virtus. Quid enim submersa tenebrisProderit? obscuro veluti sine remige puppis,Vel lyra quae reticet, vel qui non tenditur arcus.
Lib. 4.
Od. 8
- nequeSi chartae sileant, quòd bene feceris,Mercedem tuleris.
Plaut.
Captiuis.
Saepè summa ingenia in occulto latent.
