Lib. 1.
Od. 24.
- quatenus heu nefasVirtutem incolumem odimusSublatam ex oculis quaerimus inuidi.
Lib. 1.
epist. 1.
Virtus ludibrio habetur ijs, qui cupiditatibus dediti, prauis affectibus omnia tri-
buunt, quibus vt faciant satis, toto animi conatu ad sordidum questum contendunt,
semper in ore habentes,At verò cùm iam vitium in habitum excreuit, animumq́ue obruit ac cōfundit,O ciues, ciues, quaerenda pecunia primùm est,Virtus post nummos.
tum demum virtus moestis querimonijs aduocatur, sed vocata non reuertitur, quia
Lib. 3.
Od. 5.
Nec vera virtus, cùm semel excidit,Curat reponi deterioribus.
Val. Max.
li. 6. c. 2.
Syracusanis omnibus Dionysij tyranni exitium expetentibus, sola mulier quoti-
die Deos, vt sibi superstes esset, orabat. Quod vbi is cognouit, quo suo merito hoc
faceret? interrogauit. Tum illa: cùm grauem tyrannum haberemus, carere eo cu-
piebam: quo interfecto, deterior arcem occupauit: eius quoque finiri dominatio-
nem magni aestimabam: tertium te superioribus habemus importuniorem. Itaque
timens, ne deterior in locum succedat tuum, caput meum pro tua deuoueo lu-
bens salute.
