Lib. 1.
Epist. 16.
Oderunt peccare boni virtutis amore.Tu nihil admittes in te formidine poenae:Sit spes fallendi: miscebis sacra profanis.
Lib. de
ira.
Prauus, instigante naturâ, à furto, solo imminentis poenae metu abstinet: sic-
q́que vt vir probus, inter bonos adnumeratur. Naturam mutare difficile est, ait Seneca.
Videmus alios, naturâ duce optima, ipsam virtutem, quà virtus est, colentes, at-
que amplectentes.
Laërtius
Lib. 6. c.i.
Antisthenes non ideò quid faciendum, aut vitandum dicebat, quia leges
iuberent aut vetarent: sed quia ipsa ratio dictaret, hoc esse honestum, illud
turpe.
