Lib. 2.
Satyr. 7.
Euasti? credo metues, doctusq́ cauebis:Quaeres, quando iterum paueas, iterumq́ perirePossis. O toties seruus! quae bellua ruptis,Cum semel effugit, reddit se praua, catenis?
En miserum periculo elapsum, rursus ad vitia proruentem.
Cicero.
par. 5.
Ille mihi non videtur liber, cui mulier imperat, cui leges imponit, praescribit,
iubet, vetat quod videtur: qui nihil imperanti negare potest, nihil recusare au-
det: poscit, dandum est; eijcit, abeundum; vocat, veniendum; minatur, exti-
mescendum.
Seneca
Epist. 49.
In vitia alter alterum trudimus: quomodò ad salutem reuocari potest, quem
nullus retrahit, & populus impellit?
