Lib. 1.
epist. 2.
Quo semel est imbuta recens, seruabit odoremTesta diu.
Plutarch.
in Alex.
Maxim.
Sem. 23.
Alexander Rex cùm interrogaretur, vtrùm patrem mallet Philippum an Ari-
stotelem: Magistrum, inquit: ille enim, vt essem; hic autem, vt praeclarè institutus
essem, auctor fuit.
Iuuenal
Sat. 14.
Nil dictu foedum, visuq́ haec limina tangat.Intra quae puer est: procal hinc procul inde puellaeLenonum, & cantus pernoctantis parasiti.Maxima debetur puero reuerentia, si quodTurpe paras, nec tu pueri contemseris annos:Sed peccaturo obsistat tibi filius infans.
