Lib. 1.
epist. 2.
Dimidium facti qui coepit babet; sapere aude.Incipe, viuendi qui rectè prorogat horam,Ruslicus exspectat dum defiuat amnis, at illeLabitur, & labetur, in omne volubilis aeuum.
Agricolam hîc vides ignauum, qui laborem differt suum, donec fluminis sci-
licet cesset cursus; alios verò, sedulò intentos operi: quorum hic fundamenta do-
mus iacit, alter aratro boues iungit, spe messis aliquando colligendae.
Sallust.
Catilin.
Hì iam verè viuere, atque frui animo videntur, qui aliquo negotio intenti,
prae clarifacinoris, aut artis suae famam quaerunt.
Seneca
epist. 23.
Molestum est semper vitam incohare: malè viuunt, qui semper viuere inci-
piunt, quia semper illis imperfecta vita est. Quidam tum incipiunt, cùm deficien-
dum est; si hoc iudicas mirum, quidam antè viuere desierunt, quàm inciperent.
