Lib. 2.
Satyr. 2.
- quin corpus onustumHesternis vitijs animum quoque pragauat vnà,Atque affigit humo diuinae particulam aurae.Alter, vbi dicto citiùs curata soporiMembra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.Hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam;Siue diem festum rediens aduexerit annus,Seu recreare volet tenuatum corpus; vbiqueAccedent anni, & tractari molliùs aetasImbecilla volet. tibi quidnam accedet ad istam,Quam puer & validus praesumis, mollitiem, seuDura valetudo inciderit, seu tarda senectus?
Hic crapula & vino obrutus, proiectis humi insignibus Prudentiae, ac Forti-
tudinis, nihil differt ab insano. At verò Sobrietas, omnium virtutum mater, at-
que salubrium consiliorum parens est.
Theognis
in gnom.
Multò plures perdidit saties, quàm fames viros.
