Lib. 1.
Satyr. 2.
Nónne Cupidinibus statuit natura modum, quem,Quid latura sibi, quid sit dolitura negatum,Quaerere plus prodest, & inane abscindere soldo?Num, tibi cùm fauces vrit sitis, aurea quaerisPocula? num esurtens fastidis omnia, praeterPauonem, rhombúmque?
Lib. 2.
Satyr. 2.
- non in caro nidore voluptasSumma, sed in teipso est.
Natura sicut rector, semper quod melius est praescribit, datq́ue singulis affecti-
bus mensuram conuenientem.
Senec.
de benef.
Illam sequentibus, omnia expedita & facilia sunt: contra illā viuentibus, non
alia vita est, quàm contra aquam nauigantibus. Dat enim cuique quod conuenit,
& ne, dum manere possunt, intereant, elaborat.
Cice. Eras.
Apophth.
Laer. l. 2. c. 5
Execrari solitus Socrates eum, qui primus vtilitatem à naturâ seiunxisset, &
naturam appellabat honesti rationem, homini à natura insitam.
