Lib. 1.
epist. 2.
Quae laedunt oculos, festinas demere: si quidEst animum, differs curandi tempus in annum.
Minerua beneficio Temporis adiuta, mordacem Curam, ceterosque animi af-
fectus molestos, humano pectori conatur eximere: at verò nos miseri, maiorem
corporis, quàm animi curam, ferè solemus habere. Exemplum hîc vides Lippi,
pro oculorum cura anxiè solliciti.
Plutarch. l.
de sanit.
tuenda.
Qui aegrotant animo, quò grauiùs aegrotant, hoc magis abhorrent à me-
dico.
Laert. l. 6.
c. 1. lib. 4.
c. 7.
Monebat Antisthenes ea paranda bona, quae cum naufragio enatent. Bion
verò formam, & venustatem bona aliena dicebat: animi verò, nostra atque
immortalia.
