Lib. 11.
Satyr. 2.
Discite non inter lances, mensasq́ nitentesCùm stupet insanis acies fulgoribus, & cùmAcclinis falsis animus, meliora recusat:Verum hîc impransi mecum disquirite. cur hoc?Dicam si potero, malè verum examinat omnisCorruptus iudex.
Menand.
in senarijs.
Quàm nihil disciplina, nisi mens adsit.
Plutarch.
in Anto-nio.
Geminius à Romanis ad Antonium Legatus missus, vt omnia tentaret, per
quae cum Octanio redire in gratiam posset, vocatus in conuiuium ab Antonio,
praesenteq́ue Cleopatrâ, monetur vt mandata proferat. Cui Geminius: Quae tibi
dicere, Antoni, iussus sum, cum sobrio & alio in loco tractanda sunt.
