Lib. 4.
od. 12.
Misce stultitiam consiliis breuem;Dulce est desipere in loco.
Animi laxationem, quam breuem Poëta Stultitiam nuncupar, Palladicom-
mendat Occasio.
Menander
Senarijs.
Omnia tempestiuè gratiam habent.
Seneca
Herc. Fur.
Post multa virtus opera laxari solet.
Valerius.
Maximus.
lib. 8. c. 8.
Vt saltator seu histrio, dum eximium meditatur salutum, non nihil retrocedit:
sic strenui tempestiua laboris intermissione ad laborandum fiunt vegetiores.
Id vidit, cui nulla pars sapientie obscura fuit, Socrates: ideoq́ue non erubuit tunc,
cùm interpositâ arundine cruribus suis, cum paruis filiolis ludens, ab Alcibiade
risus est.
Lib. 2.
Satyr. 2.
Iuuat interdum, Ludere par, impar, equitare in arundine longa.
Ouid. 1.
Pont. el. 5.
Otia corpus alunt, animus quoque pascitur illis:Immodicus contrà carpit vtrumque labor.
