Lib. 1.
Satyr. 10.
- ridiculum acriFortiùs, & meliùs magnas plerumque secat res.
Valerius
Maximus
lib. 7 c. 3.
Frontin.
li. 1. strat.
c. 10 Plut.
in vita.
Sertorius corporis robore, atque animi consilio parem naturae indulgentiam
expertus, proscriptione Sullana dux Lusitanorum fieri coactus, cùm eos ora-
tione flectere non posset, ne cum Romanorum vniuersa acie confligere vellent,
vafro consilio ad suam sententiam perduxit. Duos enim in conspectu eorum
constituit equos, alterum validissimum, alterum in firmissimum: ac deinde validi
caudam ab imbecillo sene paulatim carpi, infirmi, à iuuene eximiarum virium,
vniuersam conuelli iussit. Obtemperatum imperio est. Sec cùm adolescentis
dextra irrito se labore fatigat, senio confecta manus ministerium executa est.
Tunc pro concione subiecit: Equi caudae consimilem esse Romanorum exerci-
tum, cuius partes aliquis aggrediens opprimere possit: vniuersum conatus pro-
sternere, celeriùs tradiderit victoriam quàm occupauerit.
Plaut.
Tardiùs absoluit, qui nimiùm properat.
Claudian.
Pan. Mallij.
- peragit tranquilla potestas,Quod violenta nequit.
