Lib. 3.
Od. 1.
Districtus ensis cui super impiaCeruice pendet, non Siculae dapesDulcem elaborabunt saporem:Non auium, citharaeq́ cantusSomnum reducent. Somnus agrestiumLenis virorum non humiles domosFastidit, vmbrosamq́ ripam,Non Zephyris agitata Tempe.
Cicero
Tus. 5.
Dionysio cùm quidam ex eius assentatoribus Damocles, commemoraret in
sermone opes eius, negaretq́ue vmquam beatiorem quemquam fuisse: Visne
igitur (inquit) ô Damocle, fortunam experiri meam? Cùm se ille cupere dixis-
set, collocari iussit hominem in sella sua regia, tum ad mensam eximia forma
pueros delectos iussit consistere, mensae conquisitissimis epulis exstruebantur:
fortunatus sibi Damocles videbatur. In hoc medio apparatu, gladium è lacuna-
ri demitti iussit, vt impenderet illius beati ceruicibus. Itaque nec manum porri-
gebat in mensam, & exorauit tyrannum, vt abire liceret, quòd iam beatus nol-
let esse. nihil namque ei est beatum, cui semper aliquis terror impendet?
Senec.
Oedip.
Quisquámne regno gaudet? ô fallax bonum,Quantum malorum fronte quàm blanda tegis?
Thyeste.
Necesse est vt multos timeat, quem multi timent.Auro venenum bibitur: expertus loquor.
