Lib.2.
Satyr.7.
Quisnam igitur liber? sapiens, sibi qui imperiosus:Quem neque pauperies, neque mors, neque vincula terrent:Responsare cupidinibus, contemnere honores,Fortis, & in seipso totus teres, atque rotundus.Externi nequid valeat per laeue morari:In quem manca ruit semper fortuna.
Epictet.
in enchir.
Liber est qui viuit vt vult, quem neque est cogere, neque prohibere, neque
vim adferre.
Lipsius in
Manud.
Illa, inquam, est absoluta haec, & compendio dicenda libertas: non homines
timere, non fortunam; nec turpia velle, nec nimia; in seipsum habere maximam
potestatem.
Laert.
lib.2.c.8.
Dionysio recitanti versiculos illos Sophoclis:
Quisquis tyranni ad tecta se contulit,
Fit seruus illi, liber etsi venerit:
Aristippus, arrepto posteriore, respondit:
Haud seruus est, si liber illuc venerit.
Quia, inquiebat, verè liber non est, nisi cuius animum spe metuq́ue liberauit
Philosophia.
