Lib.
epod.
od.2.
Beatus ille, qui procul negotijs,Vt prisca gens mortalium,Paterna rura bobus exercet suis,Solutus omni fenore:Nec excitatur classico milles truci,Nec horret iratum mare,Forumq́ vitat, & superba ciuiumPotentiorum limina.
Cic.1.
Ossic.
Omnium rerum, ex quibus aliquid requiritur, nihil est agricultura melius, nihil
vberius, nihil dulcius, nihil libero homine dignius.
Cic. de
Senect.
Hominum generi vniuerso cultura agrorum est salutaris. Nulla vita beatior esse
potest, neque solùm officio, sed & delectatione & saturitate copiaq́ue rerū omnium,
quae ad victum hominum & cultum etiam pertinent.
Virg.2.
Georg.
O fortunatos nimium, sua si bona nôrint,Agricolas, quibus ipsa procul discordibus armisFundit humi facilem victum iustissima tellus!
