Lib.3.
od.16.
Crescentem sequitur cura pecuniam,Maiorumq́ fames.
Cicero
1. Parad.
Tu dies noctesq́ue cruciaris, cui non sat est, quod est: & ipsum quod habes, ne
diuturnum sit futurum, times: neque enim vmquam expletur, aut satiatur cupi-
ditatis sitis; neque solùm, ea quae habes libidine augendi cruciaris, sed amitten-
di metu.
Iuuenal.
Sat.14.
Interea pleno cùm turget sacculus ore,Crescit amor nummi, quantùm ipsa pecunia crescit:Et minùs hanc optat, qui non habet: ergo paraturAltera villa tibi, cùm rus non sufficit vnum.Et proserre libet fines.
