Lib. 3.
Od. 1.
Desiderantem quod satis est, nequeTumultuosum sollicitat mare,Nec saeuus Arcturi cadentisImpetus, aut orientis Hoedi:Non verberatae grandine vineae,Fundusq́mendax, arbore nunc aquasCulpante, nunc torrentia agrosSidera, nunc hiemes iniquas.
Seneca.
Epist. 18.
Nemo alius est Deo dignior, quàm qui opes contemsit: quarum possessionem
tibi non interdico, sed efficere volo, vt illas intrepidè possideas. Ingentis animi
est, qui diuitias circumfusas sibi, multùm diuq́ue miratus, quòd ad se venerint, ri-
det, suasque audit magis esse quàm sentit.
Max.
ser. 12.
Inest, ait Democritus, hominibus perpetua diuitiarum cupiditas: quae si non ac-
quisitae fuerint, vexant: si acquisitae, sollicitudine torquent: amissae, dolores adfe-
runt haud mediocres.
