Lib 2.
Od. 2.
Crescìt indulgens sibi dirus hydrops,Ner sitim pellit, nisi caussa morbiFugerit venis, & aquosus alboCorpore languor.
Diogenes auaros hydropicis comparabat: illos enim aiebat argento plenos,
hos aqua refertos, ampliùs desiderare; vtrosque autem in sui perniciem.
Lib. 3.
Od. 24.
- scilicet improbaeCrescunt diuitiae, tamenCurtaenescio quid semper abest rei.
Lib. 1.
Epst. 2.
Semper auarus eget, certum voto pete finem.
Seneca.
epist. 16.
Quid refert, quantum illi in arca, quantum in horreis iaceat, si alieno in hiet, si
non quaesita sed quaerenda computet? Non enim pauper est, qui minùs habet, sed
qui plùs cupit; nec qui plùs habet, sed qui minùs cupit, diues: suntq́ue immmodicae
diuitiae veluti ingentia & enormia gubernacula: faciliùs mergunt, quàm regunt,
quòd habeant irritam copiam, & noxiam nimietatem.
