Lib. 1.
Satyr. 1.
Dum ex paruo nobis tantumdem haurire relinquas,Cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?Vt, tibi si sit opus liquidi non amplius vrna,Vel cyatho: & dicas, magno de flumine mallem,Quàm ex hoc fonticulo tantumdem sumere. eo fit,Plenior vt si quos delectet copia iusto,Cum ripa simul auulsos ferat Aufidus acer.At qui tantuli eget, quanto est opus, is neque limoTurbatam haurit aquam, neque vitam amittit in vndis.At bona pars hominum decepta cupidine falsò,Nil satis est, inquit: quia tanti, quantum habeas, sis,Quid facias illi? iubeas miserum esse libenter,Quatenus id facit, vt quidam memoratur AthenisSordidus, ac diues, populi contemnere vocesSic sclitus: Populus me sibilat, at mihi plaudoIpse domi, simul ac nummos contemplor in arca.
Lib. 3.
Od. 16.
- multa petentibusDesunt multa. bene est, cui Deus obtulitParcâ, quod satis est, manu.
