Lib. 2.
Saty. 3.
Pauper Opimius argenti positi intus, & auri,Qui Veientanum festis potare diebusCampana solitus trulla, vat pamq́ profestis:Quondam lethargo grandi est oppressus?: vt heresIam circum loculos, & claueis laetus ouansq́Curreret. hunc medicus multùm celer atque fidelisExcitat hoc pacto; mensam poni iubet, atqueEffundi saccos nummorum: accedere plureisAd numerandum hominem sic erigit, addit & illud:Ni tua custodis, auidus iam haec auferet heres.Men' viuo? vt vinas igitur, vigila: hec age quid vis?Deficient inopem venae te, nî cibus, atqueIngens accedat stomacho fultura ruenti.Tu cessas? agedum sume hoc ptisanarium oryzae,Quanti emtae? paruo quanti ergo? octo assibus eheu,Quid refert, morbo, an furtis, pereámne rapinis?Quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid auarus?Stultus, & infanus.
