Eccles. 29.
Amicus amici caussa, honores, dignitates, voluptates diuitias, ceteraq́ue for-
tunae bona negligit, atque aspernatur. Notum illud Sapientis: Perde pecuuiam
propter amicum; praesertim iucundum. Nam amico iucundo magis egemus, quàm aqua
vel igne.
Amicus tristis & querulus non comparandus.
Ecclesiast. 4.
Meliùs sunt duo, quàm vnum: habent enim emolumentum societatis: vae so-
li, quia cùm ceciderit, non habet subleuantem se.
Tacit.
Nullum maius boni imperij instrumentum, quàm boni amici.
