Lib. 1.
Satyr. 3.
Cùm tua pervideas oculis mala lippus inunctis,Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum,Quàm aut aquila, aut serpens Epidaurius? at tibi contràEuenit, inquirant vitia in tua rursus & illi.
Aliena vitia ante nos posita, veluti in mantica acutè cernimus & perscruta-
mur; nostra verò post terga relinquimus, quae tamen alienos non effugiunt ocu-
los. Haec scilicet misera philautiae est conditio.
Terent.
Heautont.
Ita comparata est hominum natura,Aliena meliùs vt videant & iudicent, quàm sua.
Pers.
Sat. 4.
Sic nemo in sese tentat descendere, nemo:At praecedentis spectatur mantica tergo.
Max. Ser. 36.
Illud Homeri frequens in ore habebat Socrates:
- ne curetis,AEdibus in nostris quaepraua aut recta gerantur.
