De art.
Poët.
Multa ferunt anni venientes commoda secum,Multa recedentes adimunt.Lenior & melior fis, accedente senecta.
Philip.
Sommum, Gustum, Cupidinem, ludum, aliaq́ue iuuenilia oblectamenta, temptus
à viro senescente depellit: at contrà, vt communis medicus abundè damna re-
sarciens, varias animi dotes, Prudentiam, Temperantiam, aliasq́ue virtutes
grandiori aetati conuenientes, adducit,
Laert.in
vita.
Solon Atheniensis iuuenes, vt cupiditatibus varijs obnoxios, à magistratu ar-
cuit: senes autem, ad rempublicam admouendi, quòd à cupiditatibus immunes
sint, & nihil amplius ab eis turbentur. hoc enim maximum & pulcherrimum à
Dijs donum hominibus datum esse reor, ait ille, per quod diuinae naturae quodam-
modò similes fiant. Nam Dij, vt ait Homerus,
Non comedunt fruges, non potant feruida vina.
Quo fit vt & impetu Venereo (quae furoris molestiaeq́ue amissio decenda est)
careant.
Seneca.
Tum demum sanae mentis oculus acutè cernere incipit, vbi corporis oculus
incipit hebescere.
