Lib. 3.
Od. 29.
- ille potens sui,Laetusq́ deget, cui licet in diemDixisse, vixi: cras vel atraNube polum, pater, occupato,Vel sole puro: non tamen irritumQuodcumque retro est, efficiet: nequeDiffinget, infectumq́ reddetQuod fugiens semel horavexit.
Cic. 2. de
diuinat.
Infirmae terrenaeq́ue mentis est, memorare annos.
Senec.
Epist. 67.
Fluunt omnia & in assidua diminutione sunt corpora nostra. Rapimur flumi
nis more. Quidquid vides, currit cum tempore: fluida est materia & caduca, &
omnibus obnoxia casibus.
Cic. ad
Mar.
Tempori cedere, necessitati parere, semper sapientis est habitum.
