Lib. 3.
Od. 6.
Damnosa quid non imminuit dies?AEtas parentum peior auis, tulitNos nequiores, mox daturos,Progentem vitu siorem.
Hier. in.
Eccl. c. 41.
Ne dicas priora tempora meliora fuêre quàm nunc sunt: virtutes faciunt dies
bonos, vitia malos.
Senec.
Hoc maiores nostri questi sunt, hoc nos querimur, hoc posteri nostri queren-
tur, euersos esse mores, regnare nequitiam, in deterius res humanas & in omne
nefas labi.
Eurip.
Hei quò progreditur humana mens?Quis finis temeritatis & audaciae erit?Si enim vniuscumsque viri vita superbè propagetur:Et posterior priore longèDeterior sit: Deos adijcere terraeOportebit aliam terram, quae capiatEos, qui sunt iniusti & mali.
