Lib. 2.
Od. 14.
Eheufugaces, Postume, PostumeLabuntur anni: nec pietas moramRugis aut instanti senectaeAfferet, indomitaeq́ morti.
Lip in Exempl. pol.
O miser hoc assiduè times, quod semel ferendum est: hoc times, quod in tua
manu est ne timeas.
Seneca.
epist. 30.
Mors portus est malorum, perfugium aerumnosae vitae. Senescentes annos,
cum rugis flores mortis cogita; mortem fructum quietis. Mors requies aerumna-
rum in luctu atque miserijs est, & cuncta mortalium mala dissoluit. Nullum sine
exitu iter est.
Ibidem.
epist. 78.
Quid fles? quid optas? perdis operam; desine fata Deûm flecti sperare precan-
do. Rata & fixa sunt atque magna aeterna necessitate ducuntur. Eò ibis quò om-
nia eunt. Quid tibi nouum est? ad hanc legem natus es, hoc patri tuo accidit, hoc
matri, hoc maioribus, hoc omnibus ante te, hoc omnibus post te.
