(J. Westerbaen).
(S. Ingels).
(S. Ingels).
Tesselae nondum adesse potui, propter et recentem adventum, nedum et subitum. Knivij2) huius χϱαμματοϕόϱου discessum; hodie eam invisam invitaboque tuo jussu ac nomine, sed ea lege atque omine, ut invisam Annam sororem, invita non adducat, quanquam vereor, ut ventura sit, nam, ut mihi haec conscribillanti adstans frater3) an soror Alida4) indicium facit, laborat misera Tessela febri quartana, nec sine periculo lethali.
Priusquam de me meisque loquar, accipe in antecessum salutem ab heroina nostra Tessela, quae, quanquam in valetudinario tota sub Divae febris regno vapulat, morbum tamen atque ejus molestias patiendi constantia ulciscitur. Aderam ei heri, ut soleo adesse frequens et frequentior aliquanto huic uni viduae, quam omnibus quicquid est puellarum, quae in hoc oppido quam paucae, ad meum genium, ad
elegantiam factae aut urbanitatem; explicabam lachrymas meas in excessum Barlaei (heu quondam) nostri1); adeo autem erat hisce meis qualibusque versibus intenta, ut febrim tum quidem vel non senserit, vel eluserit.
Elck zijn waarom.
Alida Bruno.
15 Iul. 1649.
Constanter.
(Jan Vos).
(S. Ingels).