|
subductione, dese, die, alle dingen: ubi de aliis rebus agitur, alio charactere exprimendum dingen. confer Act. 14. 15. |
| IX. | Παντεσ, non allerley, sed alle passim vertendum, ubi et quando commode fieri potest. |
| X. | In daer se, et 't, non sunt virgula subducenda se et 't. |
| XI. | In omnibus temporibus et modis verbi substantivi esse ubi illud deest, et suppletur, alio non est exprimendum charactere, nisi dubium gignat sensum. |
| XII. | Ende daer is, an in ejusmodi locutione et aliis, daer omittendum sit, arbitrio interpretum permittitur. |
| XIII. | Ende ubi ad participii interpretationem et expressionem adhibetur et suppletur, alio non est exprimendum charactere. |
| XIV. | Diversa verborum et rerum Graecarum lectio atque interpretatio, alio charactere in margine est exprimenda. |
| XV. | In temporum praesertim aoristorum pro imperfecto permutatione curiositas vitanda est, nisi textus diserte et necessario, distinctionem requirat. |
| XVI. | Quando in Graeco est προσερχεσϑαι, ac in aliis vocibus haec praepositio προσ adhibetur, tunc hcm, quod suppletur, aliis non est typis exprimendum, nisi sensum gignat dubium. |
| XVII. | Non nisi summa urgente necessitate, variae lectiones in margine sunt annotandae. |
| XVIII. | Voces Angelus, Diabolus, Prophetae, Evangelistae, Apostoli, majusculis scribantur literis, ubi propria sunt nomina. |
| XIX. | In voce Heere, Deo tributa, H. scribatur litera majuscula, reliquae literae minusculo charactere. |
| XX. | Daerom pro dan, nu, arbitrarium est. |
| XXI. | An het, ubi suppletur, alio sit charactere exprimendum...1) arbitrarium esse. |
| XXII. | Majusculae literae, et distinctiones commatum punctorumque arbitrio interpretum committuntur; nisi sensum mutent, vel illi incommodent. |
| XXIII. | Ubi una eademque historia vel sententia a duobus, tribus quatuorve Evangelistis iisdem Graecis verbis describitur, in Versione Belgica eadem quoque verba retinenda. |
| XXIV. | Variae diversaeque interpretationes et explicationes rei et sententiae unius et ejusdem non debent esse contrariae, nec antecedentibus aut consequentibus ceu (?) sacrae scripturae atque analogiae fidei repugnare Neque enim Scriptura est ita et non. |