Journal tenu par Isaac Beeckman de 1604 à 1634. Tome 2: 1619-1627
(1942)–Isaac Beeckman[19 februari 1621]+Den 19en Feb. ano 1621 te Rotterdam. Riolanus, Meth. general. medendi, Lib. 2, cap. 33) tractat de febreb) ephemerâ, quam existimo existere incensis pinguedinibus vaporum qui venis carnibusque insunt jamjamque ad exeundum parati sunt. Aquositas enim vaporibus ijs immixta, nequit inflammari, id est fieri materia ignis aut caloris; particulis igitur oleagineis omnibus consumptis, cessat calorc) febrilis. Eodem modo febris in humoribus accenditur. Inest enim ijs quoque non paucum oleagineae substantiae quae putrescendo attenuatur, fitque ita subtilis ut sit materia flammae, eo modo quo saebum recens, ex quod) necdum exemptae sunt membranae nec fusume), putrescendo in igneum calorem vertitur. Nisi enimf) aeri nudo statim explicatum exponatur, sed sibi ipsi cumuletur, suffocatur incaletque, ita ut tangenti, per quam calidum et fumans videatur; noctu verò splendet, non aliter quàm spinae piscium salitorum aut ligna putrida manifestissimo argumento materiam inflammabilem, quae in eo est attenuatam, ignescuntg). Sic bilis, pituita, melancholia, sanguis putrescendo materiam oleagineam accendit, fitque febris continua in venis majoribus; in minoribus verò intermittens. Consumtis enim omnibus particulis oleagineis minorum venarum, febris intermittit, donec è majoribus venis appulerit nova talis materia, quae cùm ad minores venas | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 161] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+ pervenerit, ob loci intemperiem putrescit, vel tardiùs vel celeriùs pro naturâ humoris, cujus oleum corrumpitur. In majoribus verò venis febris duntaxat remittit, quia amplae sunt semperque aliquid praesens est quod accendatur; remittit verò, quia ferè omne quod putruerat, consumtum est requiriturquea) nonnihil temporis quo aliud oleum putrescat: non enim orane simul putrescit, ut neque in saebo, sed quo magis obstructionem etc. patitur. Id autem, quod remissionis tempore adhuc molestum est, surit reliquae materiae putridae, quae quidem jam consumpta est, ubi multa ejus erat congeries; restat verò nonnihil inter particulas sincerioris sanguinis. Sanguis verò accensus nunquam remittit, quia respectu aliorum humorum tam multus est, ut nequeat a bonitate reliquorum humorum is qui putredinem affectat, occultari. +Nonb) autem mirum videri debet tertio, quarto, secundo etc. diebus paroxismum fieri. Natura enim partis, quae focus est febris, est <talis>c) ut bilemd) duobus diebus posait putrefacere. Nam non est putandum post paroxysmum pedetentim sanguinem colligi in eâ parte ubi focus est, sed statim, postquam febrise) remisit, copiosè in eam influit repletque novo sanguine ejus venas; hujus verò sanguinis bilis duobus diebus putrescit, quibus ipsum membrum etiam nutrimentum sumit, relictâ bile jam putrescente, novamque potiùs attrahit, quam totam absorbet ex ejus diei pabulo fortè natam. In majoribus verò venis, ubi putrida bilis fuerit consumpta a calore febris quam ipsa excitat, nova statim praesens est bilis, a naturâ corporis putrefacienda duobus diebus, pro materiae naturâ. Ast interim id, quod semiputridum erat, adhuc ardet et consumitur, afficitque cor ob materiaef) in magnis venis copiam et vicinitatem.
+Riolanus, Method. gener. medendi, Lib. 2, Sect. 1, Cap. 91), comparat hecticum corpus exusto ellichnio, non ineptâ sanè, meo quidem juditio, similitudine. Ellichnium enim, cùm sit leve et paucae corporeitatis, durat tamen admodùm diu in oleo imflammato, ita ut centuplo plus olei pereat quàm ellichnij, adeò ut mirum videri possit, quomodo tam parùm corporis ellichnij singulis momentis possit deradi et comburi a tam igneâ et consumente flammâ. Necesse enim est id corpusculum, quod singulis momentis in cinerem vertitur, esse incomprehensibilis parvitatis. Cinis verò est ellychnij terrea substantia, at id, quod unâ cum oleo lampadis accenditur et perit, est oleum et aquea substantia ellychnij. Quod si fiat in tantâ flammâ quae ellychnium comprehendit, quid non fiet in fibris corporis nostri, multò solidioribus et a multò moderatiore caloreg) comprehensis? | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 162] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+
Ne igitur nimis mirum videatur ellychnium nostri corporis, id est solidam et primigeniam substantiam, pera) sexaginta annos durare. Fibrae sint ellychnium, sanguis et nutrimentum cibi, et potus oleum. Ex concursu autem sanguinis maris et feminae fiunt ellychnia nova, quae, dum nova et recentia sunt ipsa, usque ad maturam aetatem fortè crescunt augmentumque sumunt à solâb) unius hominis substantiâ, quod post eam aetatem fieri nequit. Absurdum enim videatur totum ellychnium hoc non esse majus utroque semine maris et feminae.
+Het ware een fraeye sake aen een ronde tafel te eten, konde men een keerse maken, die nederwaerts brande, recht over de schotel hanghende1). Hiertoe soude men meughen spieghels gebruycken, daer het licht van de keerse teghen of deur schynende, recht op de scheutel int midden van de tafel vallen mochte, de keerse of hanghende recht over de schotel, of erghens tersyden; soo oock de spieghels na behooren.
+Species logica videtur esse id quod sub genere positum, genus dividit et multis differentijs ab aliâ oppositâ specie existimatâ, differt. Reliquae verò omnes generis divisiones vocantur ab Argenterio2) differentiae. Sic animal dividitur in hominem et bestìam diciturque divisio specificac), | quia homo à bestiâ valdè differt ideòque vulgus hisce differentibus rebus indidit nomina essentialia, id est quae non sunt desumpta à subjecto adjuncto, effectis, etc. Verùm videntur ipsam rei essentiam dicere, quia nullam rei circumstantiam consignificant, nullique aliae substantiae possunt tribui. Contrà verò animal dividitur in terrestre, coeleste, aquatile, et in bipes et quadrupes, estque tantummodo divisio accidentalis, quia sumitur à loco vel à formâ, nec vulgus dedit hisce rebus nomina essentialia. Cùm autem dicantur hae res pisces, aves, pecora, nihil repugnat esse species, unde intelligitur multas res a philosophis in species dividi, quibus vulgus nullum nomen essentiale tribuit, sed cogi eos uti nominibus accidentalibus loco essentialium, defectu vocum. Eo autem delectu id fit ut res quae, sub genere positae, pluribus modis differuntd), species vocentur; reliquae verò divisiones differentiae. Sic homo in virum et feminam dividitur per differentiam; at si mulieres multume) à viris differrent, viri verò viris et mulieres mulieribus similes forent, non video cur ea divisio non posset dici in species. Homo est aut doctus aut indoctus est divisio in differentias. Sic homo est aut bonus aut malus, est aut Hollandus aut Zeelandus, ubi ipsaf) concretio ostendit divisionem | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 163] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+ essentialem. At homo est pygmeus aut propriè dictusa), aut cujus caput et oculi et nares in pectore sunt, esset divisio in species; sic homo est aut Petrus aut Johannes, canis est aut molossus aut venaticus. Vulgus autem per se, ubi res valdè differunt, talia induitb) nomina quae ad nullum accidens referri possunt ut ita omnia accidentia uno verbo complectantur. Petrus enim nullum peculiare accidens significat quo differat à Johanne, sed omnia; sic homo continet omnia quibus differt à bestiâ. Zeelandus dividitur propriè in Goesanum, Zirizeanum, Toletanum, Walachriensem, quia abstractumc) Zeelandia in easd) partes dividitur ut species; non enim semper sumitur Zeelandia pro toto, sed etiam pro genere, quo sensu dicitur Middelburgum est Zeelandia. Sic doctus dividitur in Grammaticum et Logicum, quia hae sunt species doctrinae; si verò doctus dividatur in Graecum et Romanum est divisio in differentias, quia accidens concreti est pars praecipuè significans. Morbus dividitur ine) intemperiem, organicum, communem; ejus differentiae sunt parvus, magnus, brevis, longus etc. quia longus à brevi unicâ hac differentiâ tantùm differt; intemperies verò ab organico multis et ignotis, quas omnes hae voces complectuntur. Fateor quidem longam inflammationem à brevi erysipelate differre multis differentijs, sed id fit ratione inflammationis et erysipelatis, nam ratione sui potest solo tempore differre ut longa inflammatio à brevi; inflammatio verò ab erysipelate nunquam unicâ solâ, sed infinitis fermèf) differentijs perpetuò differt. Idcirco, quando in defectu vocum genus dividitur per accidentales voces, quibus omnes rerum differentias subintelligimus, fit divisio in species; sic animal dividitur in rationale et irrationale, substantia vivens in sensile et insensile. Multis autem propositis divisionibus accidentalibus, una praecipua fit specifica; reliquae verò in explicatione generis sunt explicandae. | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[7 maart 1621]+Den 7en Meerte anno 1621 is myn huysvrouweg) Catelyntje Cerfs geleghen van ons eerste kindt. Ende sal heeten Jacob: ick heete Isack ende myn vader Abraham1). Het is geboren rechs voor den tween namiddach tot Rotterdam. Is Jacob gedoopt den 12en dito2).
+Om te weten densitatem hominis3), dat is eens menschen lichaems dichticheyt, so weecht hem eerst, ende steeckt hem in een groot vat met water tot aen den hals, of tot overt hooft toe. Want alser twee menschen evenveel weghen, so is de volste die het water in het vat hooghst doet kommen, ofte, indien het vat stryckende vol wa- | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 164] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+ ter was, so sal het dichste lichaem daer minst water uyt doen loopen. Calculus fiat secundùm rationem Archimedeam1). Usus in medicinâ ejus cognitionis forsitan erit non vulgaris, cùm natura hominis densi ab homine molli multum differat, sicut et medicamenta ijs exhibendaa), ut et sex res naturales, cognitioque, meo judicio, non semper obvia sit aut facilis. Hoc verò experimentum fortè etiam alias quasdam naturae hominis proprietates proferet. Als men de dichticheyt van een dinck weten wilt, dat int water dryft, so en hoeft men daer maer een gewichte aen te hanghen, daermede het houdt of kurck etc. sinckt.
+Ad Fern., Lib. 2, cap. 1 Meth. Med.2), existimandum temperamentum calidum et humidum, id est sanguineum, non esseb) optimum, sed id quod ex humorum omnium debitâ proportione constat. Calida enim et humida maximè obnoxia sunt putredini; temperatus verò omnes actiones optimè obit. | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[14 maart 1621]+Den 14en Meerte kocht ick te Rotterdam tot den apothekers Sr Goeree3) een half loot manna4), twelck ick woech met een goudtgewicht, ende woech twee gewichtkens van een kroone ende 5 asenc). Dits gedaen om te weten wat gewichte de apothekers5) gebruycken. Ende is een drachme een kroone, gelyck in Cordo6) staet, | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 165] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+ want de 5 asen konnen uytslach syn, ende het goudtgewichte is teghen het medicyns gelyck 6 tot 5, als oock Fernelius1) seght. Want een kroone die weecht twee Engelschen ende 4 of 5 asen, ende 20 Engelschen is een once; so weghen dan 20 Engelsen 9 drachmen ende ontrent 36 asen. Een Engelsche weecht 32 asen. Nu het Middelborghs gewichte, daervan weecht een ½ loot vyf Engelschen min 10 asen; ergo een once, 18 Engelsen ende 26 asena). So weecht dan 100 ℔ goudtgewichte wat meer dan 105 ℔ Middelborchs ende 120 medicyns gewichte. Den 25en. - 2 oncen manna tot den apothekers gehaelt, weghen effen een half vierendeel Middelburchs gewicht, het 1/16 deel van een once Middelburchs meer, twelck den uytslach kan syn, want het en is maer het 1/32 van het half vierendeel. |
+Ad Fernel., de Methodo medendi, Cap. 8, Lib. 3, 67, 322). Existimo humores vacuando per medicamenta potiùs ad intestina trahi quàm ad alia quaevis loca propelli, quia substantia medicamenti est in intestinis atque inde coepit vim suam in totum corpus exerere, unde fit ut proximae quaeque partes maximè refertae sint vi medicinae purgantis. Natura igitur reperiens eam viamb) expurgationi paratissimam, illac humorem purgandum protrudit; proxima enim quaeque pars prior fuit purgata patetque jam recipiendis motusque statim ab initio eo vergit, quia loca remotiora adhuc plena sunt et obstructa, ita ut humor, ac) medicamento solutus, ea nequeat perrumpere, cùm saepiùs via sit longior ad aliquam capacitatem. Hîc verò proxima quaeque viae pars capacitati, id est intestinis, jam liberata est sarcinâ suâ ex obstructione: aut saltem (quod in initio fit) via brevissima, aut potiùs nullius longitudinis est. +Haec confer cum vento qui ad unam plagam, quam paratissimam reperit, erumpit; qui tamen ipse duntaxat suâ vi movetur, nubibus et aere solummodo laterum et murorum rationem subeuntibus.
+Nervos in homine vivo spiritu esse plenos perpetuò, ideòque breviores esse quàm aliàs forentd), uti aliquando3) dixi, etiam inde patet, quòd homo mortuus procerior est eodem vivo, resolutis nimirum nervis et a spiritu opplente non ampliùs contractiores facti.
+Scripsi antè4) quomodo regula de Omni et de Nullo implicitè in secundâ et tertiâ figuris contineatur, in primâ verò explicitè. Eo autem modo haec regula: quae in | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 166] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+ uno tertio conveniunt, inter se conveniunta) primò et explicitè apparet in tertiâ figurâ; in primis verò secundariò et implicitè, explicaturque in ijs eodem planè modo quo antè dixi de regulâ de Omni, id est per propositionum conversionem.
+Dispensator. Renodaei, Instit. Lib. 4, cap. I1) dicitur multa simplicia ejusdem facultatis conjunctab), meliora fieri quàm singula per se. Ratio meo juditio est, quia proportio facultatis quaesitae ad reliquas medicamenti hoc pacto augetur. Nam esto simplex aliquodc), praeter facultatem refrigerandae bilis habens quoque facultatem pravam, sitque par magnitudo utriusque facultatis, non poterit hoc adhiberi. Verùm jungatur huic aliud simplex obvium, eandem refrigerandae bilis facultatem exerens et praeterea aliquam, quamvis pravam, parem quoqued) quaesitae. Cùme) autem non nisi fortuitò et quàm rarissimè contingere possitf) inconvenientes utriusque simplicis facultates esse ejusdem naturae, fit quaesita facultas duplò major inconveniente. Etsi enim haec inconveniens qualitas jecur fortè, illa pulmones laedat, cùm singuli simplicis dimidium duntaxat adhibeatur propter duorum mixtiones, necesse estg) pulmones non tantum laedi, quoniam jam jecur partemh) malignitatis fert; facultas verò quaesita planè aequalis et ne minimum quidem imminuta permanet, quia utriusque simplicis haec facultasi) similis erat. Ergo si tria, quatuor, quinque, etc. simplicia conjungantur damna multò minutiùs patiuntur, quaesitis facultatibus integré retentis. Hinc credo autridatium et theriacarumk) medicamenta praestantissima, tot simplicibus constare: hinc commendationes medicamentorum a multitudine ingredientium (de quacsalvers roemen dicwils, dat haer olien gemaeckt syn van 44 woudtcruyden etc.). Sic idem hic Renodaeus, cap. sequenti2), dicit in medicamento anodyno multas bases confundi solitas. In hisce multis simplicibus commixtis saepe contingit unam facultatem pravam non rarò contrariam esse alteri pravae, atque ita malignitatem omninò tolli, quod non facilè fit in bonis facultatibus, quia hae in omnibus simplici- | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 167] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+ bus manifestò insunt quaesitae; duplici ergo modo composita simplicibus praestant. Id verò Galenus negat in ijs ubi omnes qualitates intus et incutè notae sunt; tum enim praestat simpliciter corrigere corrigenda. Idem juditium quoque esto de tertijs qualitatibus, quamquam, quemadmodum ea facultas in simplicibus experientiâ solâ exploratur, ita in conjunctis, ante experientiam, incertum est an ea facultas, quae in simplicibus erat utrisque, hîc eadem remanserit quaesita; si eadem remanserit, reli <quae>a), ut suprà, se meliùs habebunt in conjunctis quàm in simplicibus. Scire verò oportet in omnibus simplicibus multas diversas esse facultates ob diversa homogenea ex quibus constant, quorum naturae, si omninò fuerint cognitae, potest medicamentum optimum reddi, ita ut nihil inconveniens relinquatur non correctum, quod adhuc meliùs est quàm inconvenientia per totum corpus distribui, aut dubitare an se mutuò omnia sustulerint. Tertiae autem facultates oriri diximus1) ex minimarum particularum formis; quae, cùm vel minuantur divisione, vel additione augentur, aliam figuram acquirendo pristinam facultatem amittunt novamque nanciscuntur, eo modo quo ex triangulis conjunctis non fit triangulum, sed vel quadrangulum vel quinquangulum etc. Attamen rarò hae minimae particulae tam levem compositionem nactae sunt, ut non aliquam vim ferant ante dissolutionem; raròque, simul ac duo simplicia conjunguntur, particulae minimae tam arctae coeunt ut ex duabus unica minima fiat. Praestat igitur compositum simplici, quia multae facultates simplicium primae, secundae et tertiae ignotae sunt. In primis et secundis quaesitis ante experientiam tutò offerendum, nisi fortè ex tertiarum qualitatum concursu quid metuatur; in tertijs verò post experientiam. Esto iterum exemplum in tertiâ qualitate quaesitâ; sit igitur simplex unum aptum expellendo huic veneno, sed calidum supra ordinem tertium aut quartum, vel nimis astringens aut aperiens, patet non esse exhibendum. At si quodvis aliud medicamentum, eidem veneno oppositum, huic misceatb) calorem aut astrictionem, illam summam emendabit, tutiùsque exhibebitur compositum; aut si hoc secundumc) simplex fortè sit aequè calidum cum primo (quod rarò fiet) erit compositum ejusdem bonitatis cum simplicibus separatim exhibitis. Verùm si noveris hoc simplex temperatiùs esse, praestat id solum adhibere quàm utraque simul; at si hoc tantum citra temperatum excedat quantum illud ultra, praestabit compositum adhibere2).
+Het is een oude quaestie of de Mane het water na haer treckt, of dat se het water met haer stralen vertillende, doet swellend), gelyck de warmte de oly of het roet. Ist dat se slechs het water | na haer treckt, so moettet water, alst sprinckvloedt ise), op een leech water leegher syn dan in een doot stroom, want dewyle datter | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 168] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+ in de weerelt evenveel hoops van water blyft, ende dattet op de een plaetse hoogher <is>a) dan ordinaris, so moetet op een ander plaetse leegher syn dan ordinaris. Dit en kan niet geexperimenteert werden op plaetsen, daer de monden nauwer syn dan de binnenwateren, want ten tyde van sprynckvloet en kan het water door dien nauwen hals niet-heel uytloopen eert weder begindt te wassen. De tweede opinie en kan niet omgestooten worden doordien dat het water op een sprynckvloedt niet merckelick lichter bevonden en wort dan op een doot stroom, al siet men in sommighe havens datter dien tyt wel ééns soveel water is danb) op een ander hooghwater. Want de proportie moet gemaeckt worden in den Oceanus, dewelcke, al en sweltse maer een weynich, so ist door de diepte op haer oppervlack al wat merckelick d'een tyt hooger als d'ander tyt; ende door het loopen na het Westen met de Mane, alc) swellende ende teghen den oever steutende, wort het water in sommighe plaetsen geweldich hooghe. Dat het swellen niet en mach gerekent worden na proportie van de veelheyt des waters in de havenen, blyckt omdat op veel plaetsen op een ordinaris hooghwater niet een druppel en is, ende op een sprynckvloet isses; maer yet teghen niet, heeft al te groote proportie, te weten oneyndelick.
+Ten is niet vrempt, dat het teghen Paesschen1) altyt quaet ende winderich weer is ordinaris, want het is in de Lenten, die van naturen regenachtich, vochtich ende windich syn; ende de Mane is dan altyt vol of daerontrent ende derhalven sprynckvloet. Nu de volle Mane verweckt beweghinge in de locht.
+Dispensat. Renod. Instit., Lib. 4, cap. 32): ‘Si obstructionem quis liberare voluerit mensesque movere, nec satis feliciter solida medicamenta exhibebit’d), ut neque liquida, si è cerebro et partibus dissitise) noxium sit educturus humorem. Ratio est, quia solidum medicamentum validae virtutis existens, emittit perpetuò per totum corpus vapores; ipsum verò uno in loco ferè haeret atque ita ea loca, quae intestinis et stomacho proximiora sunt, patentiora fiunt, quia omnis vapor continenter per ea debet transire; ob idque magis afficiuntur loca proxima medicamento. Unde fit ut potiùs ad hune quàm ad alium quemvis locum humores noxij excutiantur. Hac enim viâ maximè patet. Liquida verò, ut primùm in intestina descenderint, statim tota a venis mesaraicis totoque corpore absorbentur nihilque in intestinis remanet quod continuò virtutem aliquam adg) proxima ijs loca possit emittere; sed ubi medicamentum in corpus raptum fuerit, loca intestinis proxima, f) | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 169] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+ non ampliùs mota, redeunt paulatim ad pristinam suam naturam ac ferè denuò occlusa sunt antequàm humor, in reliquo corpore solutus, eo possit excuti. Ea igitur medicamenta formâ liquidâ praescribenda sunt, quae debent vel in corpore manendo id alterare, vel alio humores ducendo excernere, unâque cum ijs per menses, urinas, sudores etc. excidere.
Dispens.1) Renod. Inst. pharm., Lib. 4, Cap. 102). Ad confirmationem eorum quae paulò antè3) dixi de utilitate mixtorum medicamentorum, dicitur ibi electuarium Justinum constare 30 simplicium aequalibus partibus, quae proprietate omnes calculos frangunt. Quorsum haec congestio, nisi ob id quod dixi?
+Disp. Ren., Phar. Lib. 3, Cap. 144), dicit pilularum amaritudinema) et insuavitatem aloe praecipuè esse tribuenda; augeri tamen rerum ingratarumb) commixtione, ut colocynthidos, agarici, sennae et aliorum purgantium, quae eò magis palato displicere quò plura fuerint admixta. Quod tamen mirum videatur: cùm enim aloe sit omnium ingredientium ingratissima, quò plura admiscentur, eò minus aloes inest uni dosi. Unde videtur colligendumc) compositum minus fore ingratum, eo modo quo aqua fervidissima, minus fervidae admixta, compositum efficit nond) magis calidum quàm sola aquae) fervidissima erat; sed minus calidum fervidissimâ, magis verò calidum minus fervidâg) fitque media qualitas compositi inter utramque ingredientem. Verùm in saporibus alia est ratio. Non est enim sapor res unica et simplex, sed varius, unâqueh) lingua idemque palatum percipit varios sapores, ut gratos sic etiam ingratos. Cùm igitur sola aloe adhibetur, etsi magnâ quantitate, unum tamen duntaxat genus saporis afficit, quod etiam minima aloes quantitas aequè validé potis erat efficere, quiai) omnes aloes particulae nequeunt ingredi eos poros palati, quae hoc genus saporis continent. Reliquae igitur particulae supervacuae sunt ad saporis ingratitudinem; at si aliud etiam ingratum genus ingeratur, id insinuat se in eos poros, qui huic apti sunt, ad ingratitudinem excitandam, atque ita duplex sentitur ingratitudo, aloes ingratitudine nihil imminutâ. Sic etiam ex gratis composita gratiora sunt singulis per se adhibitis, siquidem non ineptè commisceantur; gratissimum enim simplex minus gratum est gratissimo composito. +Id tamen hic addendum videtur majorem curam adhibendam in commixtione gratorum ut fiant gratiora, quàm ingratorum ut fiant magis ingrata, quia gratia f) | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 170] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+ oritur ex convenientiâ particularum cum poris quae unica et uniformis existit. Ingratitudo verò oritur ex inconvenientiâ quae varia est, multòque faciliùs esta) efficere ut hoc huic non respondeat quàm ut hoc huic respondeat; obvium enim ferrum claustro non respondet, quod, ut respondeat, multâ curâ praeparandum est. Sic etiam ex varijs particulis coeuntibus faciliùs emergit ingratitudo quàm gratia saporis; unde intelligitur etiam ex ingratorum particulis, per se non ingratis concurrentibus, frequenter excitari novam ingratitudinem.
+Syllogismi in mathematicis ferè sunt singulares, ubi idem de eodem dicitur. Haeb) tamen modum notitiae vel pronuntiationis habent diversum, in quibus tres termini diversi reperiuntur, eodem planè modo ut in omnibus aliarum scientiarum, ipsiusque mathematices, reliquis syllogismis. Ut autem benè intelligas terminorum situm, oportet exploratac) habere ea, quae antè alubi1) scripsi, ne existimes subjectumd) priori, praedicatum verò posteriori loco semper haberi. Exemplum hoc sit: | 1 Graet is 60 minuten; ate) 15 mylen isf) 1 graet; ergo 1 myle isg) 4 minuten. Tales syllogismi, ubi idem de eodem hoc modo dicitur, multa habent privilegia, viz. universalium et particularium etc., uti antea2) latiùs. Verùm hîc plures tribus terminis videntur esse. Conclusio enim sequebatur: ergo 15 mylen syn 60 minuten, at ita non conclusissem quessitum; solent enim ita quaerere: 1 myle is 4 minuten, omdat 1 graet 60 minuten doet ende 15 mylen 1 graet. Id autem fit quia proportio haec geometrica est manifesta; ut enim se habent 15 ad 60, sic 1 ad 4h). Eodem igitur redit sive dicatur: ergo 15 mylen syn 60 minuten, sive: ergo 1 myle is 4 minuten. Nihilominùs tamen, ut hîc quoque pateat syllogismi ratio, reducemus hanc proportionem ad legitimum syllogismum. Proportio est: ut 15 mylen ad 60 minuta, sic 1 myle ad 4 minuta; probandum est dat 1 myle 4 minuten doet, omdat 15 mylen 60 minuten doeni). Argumentatio autem sumetur secundùm regulae aureae operationem, quae multiplicat tertium numerum cum secundo; totum verò dividit per primum. At quoniam hic tertius est unitas, nonk) fit multiplicatio. Hoc modo: Het 15de deel van 16 minuten is 4 minuten; at 15 mylen syn 60 minuten; ergo het 15de deel van 15 mylenl) is 4 minuten. De partibus terminorum per totam propositionem mixtis, antè3) satis accuratè. | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 171] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+
Sivea)1) autem dicam: het 15de deel van 15 mylen sive 1 myle, eodem redit. Ut tamen syllogisticè eo perveniatur, ita age: Het 15de deel van 15 mylen is 4 minuten; at 1 myle is het 15de deel van 15b) mylen; ergo 1 myle is 4 minuten. Hîc fit major propositio ea, quae fuerat praecedentis syllogismi conclusio. Sed si primus numerusc) foret unitas, ideòque solummodo multiplicandum, talis erit proportio; 1 myle doet 4 minuten; ergo 15 mylen doen 60 minutend). Ita verò argumentamur: 15 mael 4 minuten syn 60 minuten; at 1 myle is 4 minuten; ergo 1 myle 15 mael is 60 minuten. Secundus syllogismus: 15 mael een myle is 60 minuten; at 15 mylen is 15 mael 1 myle; ergo 15 mylen syn 60 minuten. Cùm neque primus, neque tertius est unitas, cùmque multiplicandum et dividendum est, duo media quaerenda sunt: unum ex multiplicatione, alterum ex divisione. Esto proportio talis: 2 mylen - 8 minuten, - 15 mylen - 60 minuten. Probandum est syllogismo 15 mylen esse 60 minuten quia 2 mylen sunt 8 minuten: 15 mael 8 minuten doen 120 minuten; at 2 mylen doen 8 minuten; ergo 15 mael 2 mylen doen 120 minuten, at 15 mylen is de helft van 15 mael 2 mylen; ergo 15 mylen is de helft van 120 minuten; at de helft van 120 minuten is 60 minuten; ergo 15 mylen is 60 minutene). Tertius syllogismus est Sorites2) possuntque ita Sorites et vulgares syllogismi commisceri ad pulchram seriem syllogismorum conjunctorum constituendam. Ut autem hîc proportio mathematica ad syllogismos reducta est, sic omninò proportio logica ad res omnes pertinens, poterit reduci. Constant enim et hi quatuor terminis veluti: ut se habet gubernator ad navem, sic se habet rex ad populum. In mathematicis verò certior et manifestior est consequentia. Qui verò quaerit, dum videt in hac proportione esse quatuor terminos, quid sit medium aut quaenam sit praemissarum, viz. 15 mylen syn 60 minuten omdat 1 myle 4 minuten syn, sciat 1 myle syn 4 minuten esse aliquam praemissarum prosyllogismif), hoc modo quo etiam ratio redditur aliarum conclusionum. | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 172] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+
Exempli gratiâa): Cur Petrus est substantia? Respondeob): Quiac) homo est animal. Sic argumentor: Omne animal est substantia; at omnis homo est animal; ergo omnis homo est substantia, At Petrus est homo, ergo Petrus est substantia. Hic ratio reddita erat minor propositio prosyllogismi; poterat etiam fieri major, etc.
+Sicut antè1) scripsi singula vocabula quaestionis fieri posse minorem terminum, sic etiam nunc dico etiam binas quasvis voces quaestionis posse fieri minorem terminum, imò ternas etc.; etiam adjectiva, etiam genitivi etc., ut in hac quaestione: Vim nimiam vi repellere licet, quia omne nimium est injustum; item: Vim imperatoris vi repellere licet, quia imperator est Hispanus2) vel quia, vis imperatoris est vis Hispanorum. Quod autem quater repetitur, est duorum terminorum commune; quod verò sexies repetiturd), trium. | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[8 juni 1621]+Verùm quantitas minimè est negligenda, nam eâ neglectâ, vitiosus fit syllogismus. Scito igitur quantitatem semper addi subjecto propositionis. Vitiosus ergo hic: Christiani sunt viri boni; viri justi sunt viri boni; ergo Christiani sunt viri justi. Foret autem bonus, si minor esset convertibilis; convertibilitas igitur in ijs ubi quantitas non est addita, non est negligenda, nam saepe est magni usûs. Sequens est bonus, quia quantitas docet peccatores esse subjectum majoris: | Diaboli vexant omnes peccatores; at Judas est peccator; ergo diaboli vexant Judame). Omnes diaboli vexant omnes peccatores; at Lucifer est diabolus; ergo Lucifer vexat omnes peccatores. Hîc repetitur in conclusione quantitas majori termino addita, quia non erat subjectum majoris propositionis. Omnes diaboli vexant omnes peccatores omnibus tormentis; at mala conscientia est torinentum; ergo omnes diaboli vexant omnes peccatores malâ conscientiâ. Hîc videsf) tormentum esse subjectum majoris propositionis. Ad hunc modum caetera dirige. Middelb. den 8en Junij3). | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[21 juni 1621]+Alsmen met het hooft van een spelle in syn oore peutert ende wat te diep steeckt, soo hoest men. Experientia certa. | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 173] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+
+Gevraecht synde van vader1) hoet kompt, dat een mensche voortgaen kan ende sich bequamelick beweghen sonder <er>a) op te dyncken hoe men elcken voet stellen sal, antwoorde ick, dat daerin geen onderscheydt en was van de beesten; ende geschiet door de gewoonte evenals men gewent is goede keersen te maken: de ooghen sullen dat al doen, al ist dat men op ander dynghen geduerich dinckt. Daerom - waert dat een mensche tot syn 20 jaer onbeweechlick gehouden wierde - hy soude sich moeten leeren beweghen; ende int eerste soude hy dickwils syn handt willen roeren ende soude syn voet roeren, ofte willen synen duym roeren, soude hy syn pyncke roeren etc. Te Middelborch, den 21en Junij.
+Alsmen weten wilt de grootte van eenich dynck, dat int water bederft, als van eenen boeck etc., so mach men dat in quicksilver steken ende doen gelyck met water geleert is te doen.
+In Junio hebbe ick aldereerst een lochtgat onder de aerde gemaeckt aen de buysen tot den brouwer Buys2); sy waeren eerst van de Enghelsche qualick geleydt3), als oock die van de Wolsack te Middelborch4). So dan hebbe ick die Ter Veren van nieuwen afgeleydt; syn wat meer als 300 voet lanck. Sy ligghen al rysende van de kaye tot op het hooghste ende daer staet het lochtgat met een tobbe daerover opdatb) de locht daerin kommen mocht, want sy kan geperst werden, ja oock door de gaetkens van de tobbe ter straten uytvlieghen door sant en al, gelyck blyct aen de pompen, die gescheurt syn. Van daer ligghen sy geweldich steyl, dalende 18 of 20 voeten verre ende dat opdatc) de locht te beter achterwaerts teghen twater opkommen soude ende so door het lochtgat uytvlieghen. Dit dalen hebbe ick so kort gemaeckt, als ick konde, om dieswille datter niet veel lochs uyt te vlieghen en ware, niet wetende hoeveel de tobbe konde houwen of hoe gemackelick, of ongemackelick, de locht konde uytvlieghen. Van dit leeghste tot aen de brouwerye rysen sy altyt. Ende dit is wel geluckt, als gebleken is5). | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 174] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+ ter eerster instantie eene specie van gelt kan tot effen ponden brenghen? Als by exempel: Een koopman heeft 289346 stucken gelts van 16 ß tstuck. Vraghe hoeveel pont groot is dat? Men halveert de 16 ß, kompt 8. Met dese 8 multipliceert men de somme, seggende:
8 maal 6 is 48. Dese 48 dobbeleert men, kompt 96, twelck is £4 - 16 ß. De 16 ß set men achteraen, gelyck men hier siet ende de £4 houdt men ende seght: 8 mael 4 is 32 ende de voorschreven 4 maect 36. Ick sette 6 ende houde 3. Daerna wederom 8 mael 3 is 24 ende 3, die ick hielt, maeckt 27. Ick sette 7 ende houwe 2. Ende so voorts tot eynden toe. So syn dan 231476 - 16 ß effen de ponden, die 289346 à 16 ß t'stuck uytbrenghen. De reden, seyde ick, hiervan is dese, bestaende uyt den regel van dryen. Als namentlick 20 stucken van sesthien schellinghen het stuck, doen 16 pondt vlaems, wat doen 289346 van sesthien schellingen tstuck? Het voorste ende middelste mach
men minderen, waeruyt volcht dat het voorste 10 wort. Twelck het fondament is van dese sake. Want 1 en divideert niet ende 0 doet achter één afsnyden, welck achterste is soveel 10de deelen van een pont of eens soveel 20ste deelen. Maer waert datter vooren maer een enckel éénken en stonde, dan soudt noch gemackelicker syn, te weten sonder de eerste reyse te dobbeleeren, als by exempel: 289346 ponden vlaems, hoeveel ponden steerlincx syn die? Ick antwoorde als vooren:
Hier siet men dat ick dese 6 gulden niet en halvere; twelck geschiedt omdat vooren een éénken is, twelck niet en hoeft gemindert te syn. | | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 175] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+ Videmus enim ossa attrahi cùm nulla in promptu sit tanta vis, quae nervos apprehendendo ad sese rapiat. Imò, si tanta vis foreta), ea esset procul dubio in cerebro; ast ibi nervorum origines tam sunt molles, ut priùs frangerentur quàm ijs mediantibus quicquam grave moveretur attrahereturve. Quid igitur respondes? inquies. Nempe causamb) materialemc) omnis motûs reverâ esse in cerebro, spiritum videlicet animalem. Hic, cùm sit levis, nullo negotio a virtute appetibili cerebri per nervos ad musculos demittitur, quorum calore dilatatus, extendit eos atque ita totum crus etc. attrahitur; calefactus verò, per poros avolat evanescendo cogiturque cerebrum, quamdiu actionem velis continuari, novos spiritûs succedentes mittere. Hinc fit cerebrum fatigari spiritûsque ejus exhauriri toto die, qui noctu iterum restaurantur ex cibo pridiè ingesto. Neque nimium mirari decet tam subitam mutationem et alterationem dilatationemque spirituumd) a calore musculorum: multò enim celeriùs dilatatur pulvis pyrius ignis vi levisimâ tantosque globos tantum spatium per aera ducit, cui non alia subest motûs causa quàm ignis pulverem eum attenuans, de quo antè alubi1) loquutus sum. +Simile quid indies in nostro corpore contingit quando membra et musculi corporis palpitatione vexantur. Tum enim manifestè animadvertimus humores tenues, aut potiùs vapores crassiusculos, ad membrum hoce) dimitti eosque subitò attenuari atque ita membrum attollere, statim evolare novumque vaporem in procinctu esse ut quoque attenuetur. Atque ita saltus quidam fit membri involuntarius, non aliter quàm in candelâ ardente, ac subinde saltitante, fieri aliquando2) demonstravimus; nam plano eodem modo saevum quoque vicissim ad flammam rapitur attenuaturque versumque in flammam evanescit, ita ut singulis momentis alia atque alia sit flamma; neque, ut quidam existimant, perpetuò eadem numero flamma conspiciatur. Spiritus ergo cerebri frigidior existens, in locum calidiorem musculorumf) perveniens, aptissima est materia quae attenuetur ac dilatetur. Non est igitur necesse ut via, à cerebro ad musculos perveniens, fit dura, tenax aut quae non facilè frangi queat; sed sufficit membra membris alligata esse fortibus tendonibus quibus inferius membrum possit attrahi a superioris musculo dilatato, (modum attractionis per musculum dilatatum nemo non intelligit). Os igitur ossi proximo duntaxat fortiter alligatur, ac sufficit exigua quaelibet via inter tendones latitans, per quam spiritus in carnemg) exiquosqueh) nervos musculorum perveniat. | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 176] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+tibus1) signa, quibus subjectum à praedicato distingueretur; quod, ubi fassus esset me in integris syllogismus satis manifestè explicuissea), petijt etiam, ut id ita in nudis quaestionibus explicarem. Quod meo juditio nequit fieri. Nam antè2) demonstravi in quaestione vim vi repellere licet, quodlibet vocabulum fieri posse minorem terminum syllogismi, id est subjectum quaestionis. Nihilominùs tamen ex accentu intelligitur quam partem aliquis velit fieri subjectum; id enim fortiùs pronuntiat, quasi dicat: ‘hoc est de quo reliqua velim probari’b). Verbi gratiâc): vim vi repellere licet, hîc vid) vult fieri minorem terminum quia in eo accentum locat; at vim vi repellere licet, hîc vult ut licete) sit subjectum vel minor terminus. Idem fit quoque ubique, si accuratè loquentem attentè audiamus.
+Mos ille in academijs disputandi, ubi respondens negat vel majorem vel minorem aliudque nihil cogitur respondere, mihi videtur illiberalis, quia quilibet, etiam indoctissimus, poterit hoc pacto satisfacere auditorio doctissimo. Imò psittacus vel pica supplebunt vices respondentis, si modo quovis, syllogismo audito, doceantur negaref) vicissim majorem aut minorem propositionem. Quodg) ne fiat, concedendum est opponenti à respondente negationis rationem petere idque quoties et quando libuerit, tum scilicet quando mavult oppugnare respondentis rationem, quam daturus est, quàm suam praemissam praemeditato argumento confirmare. Non enim video alios limites opponentibus posse praescribi cùm id quotidie in colloquijs familiaribus a privatis fieri videamus. Ab illis enim tota disputandi ratio derivata est; ab illis, inquam, simul junctis omnibus vel plerisque, non verò his aut illis hominibus, stupidioribus quàm ut inde fondamenta tantae scientiae peti posset. +His igitur congressis ac pari alacritate disputationem inchoantibus, affirmans primò argumentatur, juxta illud: affirmanti incumbit probatio. Quod etiam magistratus observat: decernit enim illi jusjurandum qui affirmat Petrum hoc furtum, hoc stuprum, hoc mendacium commisisse; qui veròh) id negat commisissei), jurare non permittitur idque quia plura potuerunt accidisse quae negantem quàm affirmantem deceperint; potuit enim negans non audivisse, potuit alio tempore factum fuisse, atque ita potuit mille modis falli cùm | affirmatio sit una et simplex, unde etiam sola artium systemata ingreditur. | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 177] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+
+Proponatur1) igitur ab opponente hic syllogismus negans: Omnis homo est doctus; at Petrus non est doctus; ergo Petrus non est homo. Negat respondens majorem; probet igitur adversarius vel dicat: ‘da rationem negationis’a). Poterit igitur respondens contradictoriam majoris probare, videlicet quidam homo non est doctus, exempli gratiâ, quia Thersites non est doctus. Sic: Thersites non est doctus; Thersites est homo; ergo quidam homo non est doctus. Quod si fecerit, abundè satisfeceritb) adversario. Requirebatur enim duntaxat ab illo ut probaret quendam hominem posse non esse doctum, id est eam majorem non esse necessariò veram; solet enim respondens plebeus vulgò dicere: ‘non cogor huic propositioni credere quia potest aliter esse’a), etiam si nesciat aliter se rem habere. Sufficere enim existimatur si probaverit fieri posse quendam hominem non esse doctum; nequit enim respondens cogi propositione incertâ, verùm solet is probare incertam eam esse, hocque est sufficienter rationem reddidisse negationis. Fiat igitur a respondente talis syllogismus: Potest fieri Thersitem non esse doctum; at Thersites est homo; ergo potest fieri quendam hominem non esse doctum, vel Qui non studuit non est doctus; potest fieri quendam hominem non studuisse; ergo potest fieri quendam hominem non esse doctum, vel Potest fieri eum qui non studuit, non esse doctum; at quidam homo non studuit; ergoc) potest fieri quendam hominem non esse doctum, atque ita sufficienterd) opponentis major vacillata est. Nam si cogeretur respondens semper ipsam contradictoriam probare, posset opponens ita circumscribere suam universalem, ut nullum tertium posset afferri quo respondens eam infirmaret, etiam si manifestè foret infirma et incerta. Verbi gratiâe) diceret opponens: Omnes qui hoc tempore sunt in hac domo, sunt docti, quis posset hujus propositionis contradictoriam probare? praesertim si unus aut alter duntaxat tum sint in eâ domo? Cogitur ergo saltem probare, posse fieri ut hoc tempore in hac domo sit quidam non doctus quia omnis generis homines eam ingrediuntur, aut quia fieri potest ut quidam indoctus in eâ remanserit etc. Id veròf) adhuc manifestiùs apparet in propositionibus singularibus, ut si negaretur minor praecedentis syllogismi, quae erat Petrus non est doctus; quis enim probaverit Petrum sibi ignotumg) esse doctum? Sufficiat igiturh) rationem negationis reddendo, probasse fieri posse ut Petrusi) sit doctus hoc pacto: Quilibet homo, ignotus quantum ad me attinet, potest esse doctus; at Petrus est homo ignotus; ergo Petrus potest esse doctus quantum ad me attinet, | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 178] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+
nec necessariò haec propositio vera est nihilque valet contra me qui Petrum non novi.
+Haec propositio: Potest fieri quendam hominem non esse doctuma) non est particularis, etiamsi particula particularitatis ei annexa sit. Nam potest fieria) indicat ejus universalitatem significatque quemlibet hominemb) ignotum ei conditioni esse subjectum, ut certò non possit affirmari eum esse doctum vel indoctumc). Quemcumque igitur hominem ignotum possis producere, de eo dubitari poterit qualis sit: doctusne aut indoctus. Aequipollet igitur haec propositio universali propter illud fieri potesta), idque fit quia non dicitur quendam hominem esse vel non esse talem. Tum enim particula quendama notat particularem, sed dicitur fieri posse, quod minus est quàm esse. Ideòque latiùs se extendit longèque aliud est: Quidam homo est doctus et Potest fieri quendam hominem esse doctum. Hoc enim verumd) foret, etiamsi hac mundi aetate reverâ nullus homo doctus reperiretur; illud verò falsum. | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[19 augustus 1621]Den 19en Augusti int schip1). +Dewyle dat men opt water, alsmen in langhe niet gevaren en heeft, niet overvallen en wort om syn gevoech te doen, maer men kan twee daghen beyden, daer ment thuys alle daghe doen moet, so kan het gaen varen een bequame remedie wesen voor diegene, die de loop tevele hebben, ende andersins niet sieck en syn, want daerdoor sal den alvus tragher worden. Ick achte dat de reden daervan is omdat men so subitelick in de ongewone koude kompt, want tis opt water altyt kouder dan opt landt, maer de koude sluydt het lichaem ende treckt de spiritus na binnen, also dat meteenen de materie des afgaens opgehouden wort.
+Waerom syn schippers gieters so lanckworpich gemaeckt, ende niet liever op het fatsoen van een schoppe? Antwoorde: omdat alst water so breet uytvliecht, so wort het te licht van de locht gescheen, ende verspreydt sich te veel; maer alst in de langhe gieter is, so houdt het te langher syn forme. Want vooreerst so wort het door het langhe loopen in de gieter beter ende vaster lanckworpich geformeert, ende ten anderen | en kompt het so veel locht niet tegemoet, omdat de forme lanckworpich is, ende vliechte) in de lenghde henen gelyck een pyl. Ergo t'vliecht hoogher, sonder verspreyden, dan uyt een schoppe of diesgelycke. | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 179] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+
+Qui magnum habent caput, membra verò reliqua parva, multos in capite spiritûs colligunt, nisi id malè conformatum sit, id est, si itidem sit multi cerebri et non valdè crassorum ossium. Cùmque corpus reliquum sit exiguum, parum ex ijs spiritibus membra inferiora exhauriunt; quod restat igitur cedit in fantasiam et ingenium. Verùm id ipsum congerit multos humores, quos plerumque non benè digerit, praesertim in pueritiâ, adeò ut multis distillationibus ijdem abundent, puerique multo mucco deformes reddantur, qui postea toto corpore, per aetatem exsiccato, in viros non paenitendos emergunt. Foeliciter igitur cum ijsa) agitur quibus magnum caput habentibus, cerebrum tendit ad siccius: id enim eos humores supervacuos absumit. +Talis videtur pater meus1), cujus caput excedit magnitudine maximorum virorum capita (quod saepè per eorum pileos experti sumus). Cerebrum quoque videtur optimè proportionatum et paucorum ossium, quia reliqua membra sunt talia: vox enim indicat magnos habere pulmones, id est pectoris cavitatemb) ingentem. Praeterea constat suris quidem crassissimis; at quod spacium est inter suras et pedesc), eo constat valdè exiguo; id autem spacium, cùm sit osseum, patet ejus ossa esse non crassa, cùmque ipsi sufficiant, constat esse densa. Siccum verò habere cerebrum ostendunt crines ejus nigri.
+Den brouwer ter Veren2) seghtd) dat syn buysen seer wel loopen, maer alsmen maer een ooghenblick en rust, so pompense den back terstondt over, maer tis wederom strackx gedaen. Ende alst in gaen is, en konnense den back niet overpompen, wat sy oock doen. De reden is, omdat de locht van 10 of 12 buysen achterwaerts uytvlieghen moet, teghen het water op. Want die buysen syn terstondt ledich, omdatse hoogher ligghen dan den uytloop ende ligghen geweldich al dalende; ergo het water, beginnende te kommen, so worstelen de locht ende het water teghen malcanderen. Ten anderen kant oock syn omdat <het>e) lochtgat onder de aerde staet, sodat de locht misschien so haest niet verstroyen ende uytvlieghen en kan.
+Souduere wort gemaeckt van half tin ende half loot. Maer waerom smelt souduere lichter dan tin of loot? Om dieswille dat die twee substantien so dicht met malcanderen niet vereenicht en syn als tin of loot int bysonder, also dat de deelkens van tin so heel vast niet en syn aen de deelkens vant loot, waerdoor dat elck deelken rontsom sich de hitte beter ende meer vervanghen kan; ende wort lichtelicken het een deelken van het ander gescheyden. Gescheyden synde, comt de hitte daer ronsom ende dewyle de superficie van alle kleyne dynghen groot is teghen de corporeiteyt, so is dat deelken strackx gesmolten. Ende gelyckt met een deelken | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 180] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+ gaet, so gaet het oock met de reste. Want men moet gelooven, dat de pori tusschen tloot ende tin grooter syn dan die int tin of int loot syn; so nieta) (want dat kan door gewichte ende water licht geexperimenteert werden), so moet men segghen dat de souduere so haest smelt omdat de deelcken so licht vaneen gaan, gelyck voorseytb) is. Te Middelb.c).
+Cicero, Lib. I de Inventione, hujusmodi syllogismum contexit: Meliùs accurantur, quae consilio geruntur quàm quae sine consilio administrantur. Nihil autem omnium rerum meliùs quàm omnis mundus, administratur. Consilio igitur mundus administratur. Hîc meliusd) est medius terminus; accuratur seu administratur, quater repetitum, pars est duorum terminorum; quaee), bis in majore repetitum, est nota quantitatis, nec magis debet repeti in reliquis propositionibus quàm omnis aut nullus; sub ijs enim, quae consilio geruntur, continetur mundus, sub ijsf) verò quae sine consilio, nihil omnium rerum. Quam etiam est pars medij termini; repetitur enim comparatio in minore propositione, instituiturque inter nihil omnium rerum et mundum, eo modo quo in majore inter quae consilio, et quae sine consilio, instituebatur. Conclusio igitur, ad verbum è praemissis collecta, in secundâ figurâ erit: Nihil igitur omnium rerum consilio geritur et mundus sine consilio administratur, ubi iterum vox accuratur seu geritur seu administratur, bis repetitur. At id fit quia major terminus duabus partibus constat, quarum utraque annexum habet administraturg); minor igitur terminus eâ caret, quaterque duntaxat repeteretur, si major terminus unicâ saltem re constaret. Hinc etiam in conclusione interponitur eth), quod non est pars syllogismi, sed ostendit duntaxat majorem duabus partibus constare. Numerus pluralisi) tantùm sequitur rem quae in quovis | termino vel plurali vel singulari voce effertur; quantùmque numerus in universaliorik) termino excedit numerum in particulariori, vel expressè vell) implicitè, tantùm refertur ad notas quantitatis, ut Omnes homines vel omnis homo est animal, Petrus est homo etc. Hîc enim minor necessariò est singulari numerom) proferenda; major vel plurali, vel explicitè, vel implicitè. Mens igitur Ciceronis est mundum consilio regi, si alia quaelibet res consilio regatur; quòd, cùm nemo sanus negaverit, neglecto hoc secundo syllogismo, concludit: mundus igitur consilio regitur.
Considerabis1) hîc praeterea in conclusione duas partes minoris relatè se invicem | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 181] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+ respicere, id est non necessariò mundum non sine consilio administrari, sed solummodo respectu omnium rerum, quae, si administrarentur sine consilioa), nonb) jam probatum foret mundum consilio administrari; et, si mundus consilio administratur, non sequitur omnes alias res sine consilio administrari. Sic enim etiam partes majoris termini se mutuò respiciebant; explicarique poterat: Quae magis consilio geruntur, meliùs accurantur quàm quae magis sine consilio administrantur; nihil autem omnium rerum meliùs quàm omnis mundus administraturc); nihil igiturd) omnium rerum magis consilio et mundus magis sine consilio administratur, id est: nihil omnium rerum magis consilio administratur quàm mundus, et munduse) non magis sine consilio administratur quàm quaevis res. Simile est hoc: Omnis doctior melior est indoctiore; at Petrus non est melior Johanne; ergo Petrus non est doctior et Johannes indoctior. Potest autem neuter doctus essef). Eodem ferè modo in primâ figurâ sic argumentari licet medio mutato: Omnis doctior melior est indoctiore; Petrus doctior est et Johannes indoctior (aut quod idem est: Petrus doctior est Johanne); ergo Petrus melior est Johanne.
+Nemog) peccans, ut alijs prosit, facit malum; at omnes reprehendendi poterunt sese excusare seh) peccare ut alijs prosint; ergo omnes reprehendendi poterunt sese excuare se non facere malum. Hic syllogismus est in Celarent1). Tales enim formae propositionum, qualis est conclusio, sunt universales negantes. Omnis enim duntaxat universalitatem tribuit toti propositioni; affirmationem verò duntaxat minori termino, de cujus alterâ parte pars altera affirmatur. Sici): Omnes homines dicunt Petrum non esse doctum, erit propositio affirmans universalis, si dicunt Petrum non esse doctumk) sumatur pro praedicato. At si esse doctumk) sumatur pro praedicato, erit universalis negans. Nec omninò idem est quod Nulli homines dicunt Petrum esse doctum. Hîc enim dicuntk) non affirmatur de hominibus, sed intelligi possunt nihil dicere; illîc verò affirmantur judicium suum ferre de Petro. Omnis non est quidem particularis negansl), verùm tum saltem cùm affirmatio etiam ad praedicatum (aliquo modo cum subjecto conjungendum)m) pertinet. Ut: Omnis homo non est doctus. Hîc affirmatur doctus aliquo modo de homine. Sic: | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 182] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+ Omnes homines dicunt omnes Germanos non esse doctos. At: Omnes homines negant se esse malos, si subjectum fiat ex homines et dicunt, id est ex alterâ parte verbi neganta), vides hîc intelligi: Omnes homines dicunt nullos homines esse malos. Omnis enim talis infinitivus exponitur per nominativum praecedentem, qui tantus quantus est, id est cum totâ suâ universitate, debet repeti. Affirmatio verò non pertinet ad naturam ejus nominativi, sed aliud quid illi adjungit. | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[3 oktober 1621]Te Rotterdam, den 3en Octob. Omnes homines viventes sentiunt; at omnes homines vivunt; ergo omnes homines sentiunt. Hîc minor terminus est homines separatimb), medius verò homines viventes simul sumptac), propositioque minor affirmat unam partem medij de alterâ, cùm in majore incertè eae partes sibi invicem conjungerentur. Idcirco tales syllogismos quidam fortè referrent ad hypotheticos. Quod quidem verum est; at cùm tales hypothetici reducuntur ad cathegoricos, necesse est dicto modo formari. Neque existimandum eam repetitionem esse nugatoriam. Nam etiamsi omnes homines viventes sentiunt, non tamen sequitur omnes homines sentire. Sic: Omnes docti benè valentes, optimè judicant de controversijs; at quidam docti benè valent; ergo etc. Aut: Ut multi docti benè valent, ergo etc. Idem enim est ac si dicas: At quidam docti sunt docti benè valentes, aut: at omnes homines sunt homines viventes. Verùm ob cacophoniam repetitionis ejusdem verbi, omittitur necessariò et liquidòd) subintellecta pars medij. Vivunt autem dicitur cùm fuerit in majore viventes, quia vivunt tantum valet ac sunt viventes. Constat enim ex tertiâ personâ, numero plurali et τῷ vivere. Sic vivens et qui vivit idem sunt; vivens enim annexam habet personam indefinitam, ergo homines viventes idem est ac homines qui vivunt. | Homines vivunt aut Homines sunt viventes superant praecedentia unicâ copulâ: affirmant enim τὸ vivere de homine; at homines viventese) sentiunt verum esse potest etiam si nullus homo viveret. Vivunt igitur aut sunt viventes in tertiâ illâ persona includunt copulamf), per quam cum subjecto conjunguntur. Sic multae terminationes multa adsignificant: vivens, vivunt, viverent, vita, vivebat, vitalis, vivere etc. Quae omnia in syllogismorum formatione sunt animadvertenda: fieri enim possunt haec adsignificata vel praedicatum, vel subjectum conclusionis, vel eorum partes.
Omne in homine vitium dominatur; Petrus est homo; ergo omne in Petro vitium dominatur. Hîc omne non pertinet ad subjectum: non enim convenit cum homine. Namg) quae apud Grammaticos est convenientia adjectivi et substantivi, nominativi et | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 183] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+ verbi, talis hîc quoque animadvertur, ut generalitatis vocabulum cum subjecto conveniat; hoc est ut omnea) de eâ re dicatur, de quâ homob). Sic: tantùm homo ridet. Hîc tantùm est particula exclusiva, pertinetque ad praedicatum aliqua ejus pars; aliqua verò pars ad subjectum. AEquivalet enim duabus his propositionibus: aliquis homo ridet, et non homo non ridet. At tantùm homo ridet, si tantùmc) ad soli subjecto conveniat, significat is qui nond) habet aliam quàm humanam naturam, ridet. Ut igitur syllogismus constet, dicendum erat: omne in omni homine vitium dominatur. etc. necesseque est omnie) sumi generaliter, non collectivè. Tum enimf) foret pars medij termini, ut antè saepiùs.
Praeceptor verberat Petrum; at praeceptor verberat Johannem; ergo Johannes est Petrus. Vitiosa est illatio, quia tota praedicata non repetantur. Verberat enim est pars praedicati, quia ei addita est copula; nam non ut ex quolibet vocabulo conclusionis, fieri potestg) minor terminus. Sic etiam quidlibet praemissarum potest fieri praedicatum. Concludendum igitur erat: aliquis verberans Johannem, verberat Petrum, casu etiam repetito. Sic: ab hoc praeceptore verberatus est Petrus; at ab hoc praeceptore verberatus est Johannes; ergo Johannes est Petrus. Hîc nihilominùs copula addita est verbo verberatush), convenienti non cum praeceptore, sed cum Petrus.
Notandum quoque, quando duae aut plures res unicum subjectum constituunt, considerandas esse omnium haram rerum quantitates; his enim non animadversis, fit vitium in formâ, ut: Omnem vim vi repellere licet; Hispanorum arma veneficijs propulsare est vim vi repellere; ergo Hispanorum arma veneficijs propellere licet. Hîc conclusio falsa est, quia vi repellere non annexam habet quantitatem generalem. Non enim verum est: omnem vim omni vi repellere licet, sed omnem vim aliquâ vi repellere licet. Sunt igitur duae propositiones majores ob duo subjectiva, viz. omnem vim vi repellere licet, et aliquâ vi vim repellere licet. Haec autem est particularis in primâ figurâ.
Omnisi) homo est animal; nullusk) homo est bestia; ergo aliquid, quod non est bestia, est animal. Hîc videtur minor negans in tertiâ figurâ, at ex conclusione patet negationem fuisse partem termini minoris, ac si dictum fuisset: Omnis homo est non bestia. Atque hoc pacto omnes omnium figurarum negationes poterunt fieri affirmativae. Verbi gratiâl): | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 184] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+
Omnis homo est animal; at nulla bestia est homo; ergo aliquid, quod non est bestia, est animal. Minor enim propositioa) etiam valere potest, uti hîc valere ex conclusione deprehenditur: at aliquid non bestia est homo. Nam etsi plus significat, nihil fraudis committitur, si minus quàm fieri potest concluditur; hîc tamen quantum affirmativè potest etb) consequentia permittit, concluditur. Sic ex verbis exclusivis concludere licet secundùm aliquamlibet ejus partem. Verbi gratiâc): Omnis grammaticus est doctus; at solus homo est grammaticus; ergo aliquis homo est doctus. Significat enim etiam minor: at aliquis homo est grammaticus. Sic: Solus homo est grammaticus; at leo non est homo; ergo leo non est grammaticus. Hîc major etiam valet: nullum animal quod non est homo, est grammaticus. Unde fit ut minor sit affirmativa, etiamsi videatur negativa: subjungitur enim jam dictae parti majoris. Valet igitur minor ad majorem relata: at omnis leo est animal, quod non est homo; aut si mavis: quod non est homo, non est grammaticusd); at leo non est homo, etc. |
Omnibus hominibus est caput, at omnibus hominibus sunt pedes; ergo quidam pedes sunt caput. Hîc tota praedicata non sunt in conclusione, nam dativus pertinet in majore propositione ad majorem terminum, in minore ad minorem. Praedicati enim natura est ut in se includat subjectum. At si capute) foret praedicatum, id non fieret; caput enim non comprehendit omnibus hominibus. Si verò praedicatum dicatur esse habentes pedesf), tum id includit in se omnes homines, redditusque est dativus praedicato restatque pro subjecto omnes homines, ita ut videatur subjectum in casu simplicissimo, qui est nominativus, concipiendum; reliqua in eo adjungenda praedicato. Sic enim etiam in caeteris figuris: Nullum hominem licet occidere; at tu es homo; ergo te non licet occidere, etc. Deinde etiam conferenda est conclusio in tertiâ figurâ cum majore in primâ et secundâ. Ut enim hîc nonnunquam subjecto et praedicato adduntur quaedam voces tanquam pronomina, quibus minor terminus includiturg), ita hîc eadem adduntur terminis conclusionis. Exempli gratiâ, in secundâ figurâ: Cui non est uxor, eum non licet vocare maritum; tibi non est uxor; ergo te non licet vocare maritum. Vides hîc pronomina cui et eumh) pertinere ad minorem terminum in propositione minore et in conclusione, eorumque officium esse terminos facere generales, | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 185] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+ ut minor medio et majori possit includi. In tertiâ verò figurâ eadem pronomina in conclusione ostendunt medium terminum ubique esse particulariorem, faciuntque ut major et minor eum in se includant, quia ubique fuit subjectum. Legitima igitur conclusio primi syllogismi erit: ergo quibusdam, quibus pedes sunt, ijs est caput.
Si1) tu es animal, ego sum animal. At verum prius, ergo et posterius. Dixi aliàs2) tales syllogismos difficulter ad cathegoricosa) reduci, quia subjecta sunt diversa, quorum alterum debet fieri praedicatum. Oportet igitur aliquid adinvenire quod subjectis utrisque convenit, ob quod praedicatum utrisque aequè inest. Exercitij gratiâb): Quod tu es ob humanam tuam naturam, id et ego sum; at homo tu es ob humanam tuam naturam; ergo et ego homo sum. Cùm verò propositio hypothetici syllogismi constat quatuor distinctis terminis, tum aliud est ad inveniendum hoc pacto: Id quod invenitur adjunctum prions partis praedicato, debet posse praedicari de subjecto secundae partis, eritque ita compositum loco medij termini prioris syllogismi (duo enim syllogismi minimum faciendi sunt, quia quatuor termini habentur)c) utd) posterior pars propositionise) affirmantis erit conclusio, ijsdem verbis, quibus in hypothetico erat conclusio. In secundo syllogismo id quod inveniebatur, adjungendum est subjecto posterioris partis propositionis hypotheticae, debentquef) haec duo, simul juncta, posse constituere propositionem minorem cum subjecto prioris partis hypotheticae, eritque hujus syllogismi major prior pars dictae propositionis hypotheticae, conclusio verò minor praecedentis syllogismi. Exempli gratiâ: Si Cicero est indoctus, tu es stultus; at Cicero est indoctus (uti tu dicis); ergo tu es stultus, sic reducitur: Qui minus sapitg) indocto, est stultus; at tu minus sapis indocto; ergo tu es stultus. Probatur minor: Cicero est indoctus (uti tu dicis); at tu minus sapis Cicerone; ergo tu minus sapis indocto. Sich): Si omnis bestia est memoriâ praedita, omnis homo est logicus; at omnis bestia est memoriâ praedita; ergo omnis homo est logicus, ita reducitur: Quod majore facultate pollet quàm id quod memoriâ praeditum est, id est logicum; at omnis homo majore facultate pollet quàm id quod est memoriâ praeditum; ergo omnis homo est logicus. Probatur minor: Omnis bestia memoriâ praedita est; at omnis homo majore facultate pollet quàm bestia; ergo omnis homo majore facultate polleti) quàm id quod memoriâ praeditum est. | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 186] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+
Hîc vides, etiamsi praeter quatuor terminos etiam aliud sit adinventum, jama) sufficere duos syllogismos, idque beneficio ejus modi, quo inventum tum huic, tum illi termino additur; et non necessariò id quod est hujus propositionis pars praedicati, etiam illius pars sit praedicati. Quod hîc videtur magni usûs. Hoc pacto igitur vides hypothetici syllogismi minorem et conclusionem eisdem verbis in cathegorico repeti. Videtur enim hoc ita agendum, quia de conclusione est quaestio et minor est certa; de majoris verò solius consequentiâ cupimus cathegoricè certiores fieri. Sit hoc tertium exemplum, in quo nulla videtur cohaerentia, nisi in circumstantijs totaque ex circumscriptione concipienda: Si Petrus est in culinâ, Jacobus est in aulâ; at Petrus est in culinâ; ergo Jacobus est in aulâ, Sic: Qui est in loco proximo culinae versus Occidentem, is est in aulâ; Jacobus est in loco proximo culinae versus Occidentem; ergo Jacobus est in aulâ. Probatur minor: Petrus est in culinâ; at is qui in loco | proximo culinae est etc., est Petrus; ergo is qui in loco proximo culinae est etc., est Jacobus. Quod idem est ac si dicas: ergo Jacobus est in loco proximo culinae versus Orientem; est enim uterque terminus singularis. Nihilominùs tamen potuissent minor et conclusio ita formari ut in praecedentibus duobus syllogismis, verbis dispositis pro ratione usitati sermonis, non terminorum, quos hîc evidentioris doctrinae gratiâ voluimus servatos.
Proba Petrum esse doctum a testimonio: Quem Scaliger dicit esse sapientem, is est doctus; at Scaliger dicit Petrum esse sapientem; ergo Petrus est doctus. Negetur major, quae ita probetur: Omnis sapiens est doctus; quem Scaliger dicit esse sapientem, is est sapiens; ergo quem Scaliger dicit esse sapientem, is est doctus. Negetur minor et sic probetur: Quem sapiens dicit esse sapientem, is est sapiens; at quem Scaliger dicit esse sapientem, eum sapiens dicit esse sapientem; ergo quem Scaliger dicit esse sapientem, is est sapiens Negetur minor et sic probetur: Quem sapiens dicit esse sapientem, eum sapiens dicit esse sapientem; at Scaliger est sapiens; ergo quemb) Scaliger dicit esse sapientem, is est sapiens. Major haec, quò magis videtur ridicula, eò verior est; minorem nemo negaverit. Primi omnium syllogismi eique similesc) etiam poterant absolvi hoc modo: Omnis sapiens est doctus; at Petrus est sapiens; ergo Petrus est doctus. Negetur et probetur minor: Quem Scaliger dicit esse sapientem, is est sapiens; at Petrum Scaliger dicit esse sapientem; ergo Petrus est sapiens. Idque fit quia inter doctum et sapientem est consequentia, ita ut sapiens sit doctus. | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 187] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+
Bohemen1), ende was van fatsoen als men hier siet. c was de opperste rondicheyt ende was ledich; van b tot d toe wast vol water, maer men konde
Fig. 9.
het water maer tot d sien, want het onderste deel vant glas was met het houte baxken a bedeckt. Als ick myn handt leyde boven op de rondicheyt van c, so sonck het water neder ende quam tot e, also dat be oock leegh was. Maer so haest als ick myn handt daeraf dede, so reest wederom al soetkens opwaerts tot aen b. De knecht van de kamer seyde dat de heeren savons eenen pinneken steken in b of e of f, so hoghe alst water dan is ende sien sanderdaegh oft hoogher of leegher is. Ist hoogher, so heeft het snachs kouders geweest; ist leegher, warmer. Seyde oock dat het wel kompt tot int midden van c; ende alst dan quaet weder in see is, so gaet het water in c oock op ende neder met baren. Hier is te verwonderen dat het water met de warmte nedergaet ende niet liever opwaerts, dewyle de warmte de oly etc. vermeerdert. Ten tweeden, hoet kan opwaerts of nederwaerts gaen, nadien c vol lochs moet wesen, dewelcke nergens uyt en kan alst opwaerts kompt; ende alst water nedersinckt, so behoorder eenighe locht van buyten in te kommen, twelck niet geschieden en kan ina) dit gelas. De reden hiervan mach ick op een ander tyt bedyncken. | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[16 november 1621]+Also ick den 14en Novemb. met Thomas2) na Cralingen ginck, ende vermoyt snoens thuys quamb), ginck ick terstont hertelick etenc), gesouten vleesch ende eerst gebraen vleesch. Maer so haest als ick van tafel was, quamender winden uyt de maghe in de mondt, te weten ructus, ende myn kaeckbeenders deden my seer. Twelck was, omdat de uyterste deelen, te weten de musculi, doort gaen de hitte van binnen na buyten getrocken hebbende, de maghe niet machtich en was de dampend) te resolveren ende doen verdwynen. Waerdoor sy dick blyvende ende in | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 188] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+ de musculen van het cakebeen opvlieghende, aldaer door de wermte resolverende, deselvige extendeerden.
+Qui concionem etc. ad locos logicos referre velit integram, poterit etiam preces, cantum, ingressum templi, apertionem capitis, gestûs et caetera quae non videntur partes concionis, ada) suos locos redigere. Sunt enim partes externae. Nam etiamsi non scribantur, possunt tamen scribi ab alio, cui animus est omnia circa eam concionem memoriae tradere. Desen 21en Novemb. te Rotterdam.
Libet hîc inserere illud Senecae cap. XXb) Lib. de Brevitale vitae, alieno quidem loco (nihil enim huc transferendum praeter proprias meditationes)c), attamen quia optimè congruit cum meâ sententiâ quam palam multoties profiteor1), non possum non ejus verba pro meis habere. Omnium quidem, inquit, occupatorum conditio misera est; eorum tamen miserrima qui ne suis quidem occupationibus laborant, ad alienum dormiunt somnum, ad alienum ambulant gradum, ad alienum comedunt +appetitum, amare et odisse, res omniumd) liberrimas, jubentur. Hi si velint scire quàm brevis ipsarum vita sit, cogitent ex quotâ parte sit sua etc. Ejusmodi quaedam meditatio me coëgit Ultrajectensem conrectoratum deserere2), cogitque etiamnum neminem certis horise) necessariò docere, spernereque quamlibet conditionem quam remunerat magistratus3), vix animum applicare ad medicam praxin ne aegrotis cogar obtemperare quasi stipendio me obligantibus, tandemque summo ardore ad mechanicam artem candelariam ferri. | | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[6 december 1621]Den 6en Decemb. +Oratio vel concio haec tractanda (haec, inquam, quia est individuum) sit generis demonstrativi, laus videlicet principis; finis hujus orationis est delectatio. Haec, id est ex hac occasione, efficiens est Isack. Materia et forma est ipsa tractatio, à laude principis sumpta, vel etiam secundariò aliunde. Subjecta adjuncta etc. sunt tempus et locus etc. Atque itag) posset describi haec oratio ab omnibus locis immediatè ad hanc orationem in genere pertinentibus; ad nullam verò ejus partem magis quàm ad aliam. Tales enim sunt considerationes generales. Finis praedictus describi potest ab adjuncto et ejus subjecto, videlicet delectatio auditorum, et singularius Petri et Pauli; sic quoque efficiens Isack Beeckman van Middelborgh etc. Scire enim oportet omnia vocabula quae ipsam materiam non designant, esse rei visae, vel cogitatae, descriptionem. Sic Dei filiush) est descriptio Christi ab adjuncto | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 189] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+ et subjecto, imò ipse Christusa) est descriptio personae hujusb) ab adjuncto solo. Jesus verò, si nihil significaret praeter nudam personam, ut Isack, non est ulla descriptio, sed ipsum thema nomine donatum, necdum ab ullo loco illustratum. Sed pergamus. Finis delectatio Petri et Pauli movenda est hoc medio, id est hac materiâ et formâ, videlicet, lande principis. Quae si logicè tantùm tractanda foret, primò definitio poneretur, tum generalia de effectis (si ab ijs solis laudandus foret) atque ita per effecta subalterna usque ad infima et individualia, singulis generibus generalia ab omnibus vel quibusdam locis adjungendo. Jam verò cùmc) oratoria sit particularis quaedam logica, ejusque intentio sit movere, oportet secundùm ejus praecepta crypsin methodi ita adhibere ut quàm optimè moveamus. Cùm igitur multum faciat ad movendum praeoccupata opinio auditorum, oportet in initio quaedam spargere quibus ij praeparentur ad faciliùs capiendum vel credendum ijs quae dicturi sumus. Hinc oratorum emergit propositio et, si adsit, narratio, quae sunt loco definitionis logicae. Generalissima enim ibi continentur et per crypsin methodi quaedam specialia ad movendum, faciliùs multum facientia, qualia sunt majores quaedam propositiones futurorum syllogismorum et prosyllogismorum, ut manifestè apparet in narratione orationis juridicialis. Eidem fundamento innititur exordium ubi oratio, saepe incipiens à generali sententiâ etc., facit ut author huic assentiatur, per quam praeoccupata ejus mens postea hypothesi nesciens, ferè cogitur assentiri. Sic in laude principis ordimur à laude heroum omnium, id est hominum fortissimorum, quâ auditâ libentiùs ferimus etiam hunc principem laudari. Praeterea, ut ultimum finem assequamur, oportet impedimenta removere etd) causas finem procurantese), à quolibet loco sumptas, non segniter promovere. Talia sunt attentio et benevolentia auditorum, quorum praesentia mirum in modum promovet finem. Delectamur enim valdè auditu eorum quos diligimus; nec verba quid valebunt, si obdormiscat auditor. Benevolentia igitur et attentio sunt adjuncta auditorum et causae efficientes delectationis; fines verò particulares in exordio movendi, quia eorum effectûs ad omnes orationis partes pertinent. Nihil enimf) quaelibet argumenta efficient, nisi orator diligatur et auditor audiat. Sic oratoria subordinatur logicae cum ea quae logica in genere ipsa in specie disponat; et logica materiam, oratoria verò formam videatur proponere. Vel potiùs logica materiam et formae partem, oratoria reliquum formae et fortassis etiam nonnihil materiae.
+In syllogismis, cujus propositiones sunt comparatae, respectus praedicati referendus est ad subjectum, subjecti verò ad praedicatum. Si enim dixero: quod aequale | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 190] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+ est majori, majus est minore, poterit esse falsum, nisi majus in subjecto referatur ad minus in praedicato, nama) homo potest esse aequalis pondere magno cani, et tamen minor parvo equo. Oportet igitur propositionem sic intelligere: quod aequale est majori (quàm id quod in praedicato minus vocabitur) majus est minore (quàm id quod in subjecto majus vocabatur). Verè et legitimè igitur hinc probabiturb) quod aequale est Jacobo, majus esse Isaco hoc modo: Quod aequale est majori, majus est minore, at Jacobus major est, Isacus minor (vel breviùs: at Jacobus major est Isaco; hîc enim in Isaco includitur minus, idemque valet ac si repeteretur); ergo quod aequale est Jacobo, majus est Isaco. Sic quod probatur: Quod aequale est Isaco, aequale est Catharinae, hoc modo: Quod aequale est aequali, aequale est aequali. Neque hoc videatur absurdum. Est enim ejusdem generis propositio, cujus erat in priori syllogismo; sola verò verborum identitas absurditatem videtur parere. Aequali autem in subjecto refertur ad aequali in praedicato, et contra; aequale verò ubique idem tertium est. Sit igitur haec propositio, eique similes, ejusmodi quales Aristoteles conclusiones requirit in syllogismis ducentibus ad impossibile. Cur enim propositionibusc), ubi conclusio est manifestissima et sensui nota, non liceat essed) plus quàm manifestis, cùm praedictae conclusiones sint plus quàm (ut ita dicam) manifestae At Isacus aequalis est Catharinae; ergo Quod aequale est Isaco, aequale est Catharinae.
+In locis logicis adhibendis non semper dicendum est duci argumentum ab hoc vel illo loco, sed nonnonquam duci ad aliquem locum. Sic hodiè1) Petrus Mosis2) explicans Es. 7: Ecce virgo pariet filium, deduxit hinc hanc doctrinam, viz.: Dei promissiones esse certissimas. Hanc thesim applicavit nobis adhortando ut nos quoque ita faceremus in promissionibus. Quae applicatio non videtur ducta à comparatis, sed ad comparatum. Thesim enim probaverat nos adhortandi gratiâ; adhortatio igitur potiùs est thema. | Cùm verò ejus thematis antè nec in propositione fecerit ullam mentionem, dicendum quidem omnia antè dicta prolata fuisse ut adhortatio haec admitteretur; sed tamen non potest dici illa esse loca à quibus argumenta adhortationis sumpta sunt. Oportuerat enim thematis ante argumentum factam fuisse mentionem, nisi velimus (quod tamen absurdum videatur) totam anterioreme) partem concionis exordij formam habere. Hue accedit quòd thema unum soleat esse argumenta plurima, | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 191] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+ aut, ut veriùs dicam, id cui reliqua argumenta applicantur, quidquid sit, unum necessariò esse; hîc igitur textus unus est, doctrinae verò plures. Doctrina una est, applicationes interdum plurimae. Cùm igitur adhortationes hae ultimus finis sint ministri, eaeque ex uno textu aut unâ doctrinâ variae oriantur, praestat dicere textum, doctrinam, ducta esse ad hunc vel illum locum, non ab hoc vel illo loco.
+Odium fratris est peccatum; at Cain odit fratrum suum; ergo Cain fecit peccatum. Medius terminus hîc est odium vel odisse (quod idem est)a), actionem indicat verbum facere, actionem et tempus: fecit. Hinc fecit tantùm semel est in syllogismo, quia includitur in oditb). Hoc enim significat, ‘odium facere’c), et tempus praeteritum. Minor igitur terminus est Cain, facere et tempus praeteritum. Quod antè1) etiam videor animadvertisse. Omnis homo est non quadrupes; at omnis bos est quadrupes; ergo nullus bos est homo. Hic syllogismus est in Camestres2); minor enim est negativa, quia destruit praedicatum majoris. Oportet enim affirmationem et negationem conferre cum assertione et destructione, quod multum faciet ad syllogismorumd) hypotheticorum perfectiorem intelligentiam. Valet autem haec minor toto praedicato retento: nullus bos est non quadrupese). +Ut benè de quaestione propositâ mediteris, non sufficit eam statuere loco conclusionis, atque ita ex omnibus locis eam confirmare; verùm oportet quoque eam statuere loco alicujus praemissarum et pervagando per omnes locos logicos quaerere terminos majores aut minores, ut videas quid veri aut falsi inde necessariò sequatur, nempe addendo alteram praemissarum necessariò veram. Mirum autem quantum hoc solitarias meditationes sit promoturum.
+Si quisf) eminus candelae flammam, aut fenestram, etc. semiclausis oculis aspiciat, videbit à candelâ etc. usque adg) caput lucem quandam produci, aut à candelâ ad pectus3). Haec oritur a lumine candelae refracto per crines palpebrarum superiorum et inferiorum. Continuata autem est haec lux orta, quia radij ab alijs atque alijs luminis partibus procedunt, fitque ut radij supremi per supremam crinium partem videantur propè verticem flammae. Radij verò à flammae partibus inferioribus per | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 192] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+ superiorum palpebrarum crines refractia) praebeant lucem à candelâ remotiorem, donec tandem infimae flammae radij speciem lucis praebeant propè caput nostrum continuatam. Tu si vis, exactiùs haec specta et solidiùs tracta. Omnibus enim ipsa res manifesta est. Sed aliquando ipse fortasse diligentiùs.
+Si omne animal habet quatuor pedes, omnis homo habet quatuor pedes; at nullus homo habet quatuor pedes; ergo nullum animal habet quatuor pedes. Respondeob): Contraria non verè destruunt; possunt enim simul esse falsa. Destruere igitur est contradictoriè opponere. Dicendum ergo fuerat: At quidam homo habet quatuor pedes; ergo quoddam animal habet quatuor pedes; aut: at nullus homo habet quatuor pedes; ergo quoddam animal non habet quatuor pedes. Etsi enim, propriè assumptio hîc debeat esse particularis, non tamen universalis minus, sed magis inferet. Nam licet in praemissis ex particulari facere universalem; sed non in conclusione, quia ea sequitur partem debiliorem.
+Terminus unus in axiomate saepe constat multis verbis, unoquoque separatam rem significantibus. Verbi gratiâc): Deus remittit nobis debita nostra. Hîc Deus sit subjectum, reliqua praedicatum; quorum id verbum, quod proximè cum subjecto construitur, videtur conferendum cum eo secundùm locos logicos: reliqua explicant hoc vel hujus argumentum. Sumptum sit igitur argumentum ‘remittere’d) à loco adjunctorum vel effectorum Dei; hoc ‘remittere’ jam explicatur subjecto ‘nobis’d) et alius generis subjecto ‘peccata’d); hoc verò subjecto ‘nostra’d). Si igitur in verbo ‘nostra’d) sit emphasis, sumptum erit argumentum à Dei effecti subjecti subjecto; si in ‘nobis’d), à Dei subjecto etc. Sed, inquiet aliquis, necdum omnia praedicati sunt explicata, nam in remittit plus est quàm in remittere. Ergo eo modo quo generale illud remittere, aut potiùs remittens, primùm refertur ad subjectum, tum autem ad illum quod ipsum specificant, viz. nobisd), nostrad), peccatad), sic etiam oportebat generalissimume) hoc essed) priùs relatum fuisse ad Deum, tum remittered) ad hoc; notum enim est remittitd) significare est remittensd). Sic etiam, cùm explicas: homo est bonus, cur non confers prius estd) cumf) bonus? Praeterea, cùm dicis: Petrus est similis Paulo, Homo ha | bet quatuor pedes, Deus fecit homines, Homines sunt in mundo etc. cur hîc non conferuntur similis, habet, fecit, in? +Respondeob): Haec esse notas logicas argumentorum, ac posse haec quoque conferri cum subjectis; sed quia sunt omnium rerum generalia, non fieri, cùm se ad quidlibet eodem modo habeant, diciturque a quibusdam praedicatio signata. Idem enim est ac si diceres: Deus est causa hominum: homines sunt adjunctum mundi. Eodem modo ‘est’d) est horum omnium genus, frustraque explicaretur cùm ad quaelibet realia aequaliter referatur, vocaturque copula in axiomate ob id. Nihilominùs | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[p. 193] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
+ tamen qui volet, poterit etiam eas notas conferre cum subjecto logicè, praesertim si emphasin habeant, ut Deus est, Deus est causa. Sit igitur ‘causa’a) adjunctum Dei, causae verò subjectum homines, si lubet pergere. Verùm meliùs Logici haec generalia non conferunt, ut hoc pacto respectus innotescat inter ea, quae hîc vinculis conjungi possunt. Talia vincula locos vocârunt, potuissentque longè plures invenire resque adhuc distantiores conferre prolixioribus vinculis. At haecb) ad benè disserendum videantur sufficere.
+In syllogismo hoc1) est medio termino inveniendo. Ita haec res sese habet: Sit conclusio: Deus remittit nobis debita nostra. Major propositionisc): Qui non imputat nobis peccata nostra, isd) remittit nobis debita nostra; at Deus etc.; ergo etc. Hîc medius terminus respectu praedicati ad solum ‘remittit’a) debet referri, viz.: non imputare ad remittere, quia reliqua eadem sunt; subjectum quoque ad non imputare. Sic eadem conclusio probatur hoc etiam modo: Qui omnibus Christianis remittit peccatae), remittit nobis peccata; at Deus remittit omnibus Christianis peccata; ergo Deus etc. Hîc sumitur medius terminus à genere praedicati, et àf) subjectig) conclusionis efficientis subjecto. Sic idem probatur quia debita remittit, ubi peccata praecipua pars est praedicati. Sic etiam: quia Deus omnium electorum peccata remittit, ubi verbum nostra praecipuum est praedicati. Eodem quoque modo agitur cum subjecto conclusionis complectente plures voces, ideòque et res per eas significatas. Nec mirum haec a me dici cùm de omnibus aliquis vicissim possit dubitare: primò an Deus remiserit, tum an peccata, tum an nobis, tum an nostra. Sed vulgò solent haec miscere, duoque aut tria simul probare; et si unum duntaxat est probandum, malè reliqua verba mutare. Verbi gratiâh): Qui non imputat nobis delicta nostra, is remittit nobis peccata nostra; at etc.; ergo. etc. Et sic: Qui non imputat Christianis delicta quae ipsi commiserunt, is remittit nobis debita nostra; at etc.; ergo etc. |
|
