Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot2664. 1636 juli 9. Aan G.J. Vossius3.Vir praestantissime, Nunquam tanto tempore literas ab Hollandia esurivi quam nunc. Mensis est et amplius, quod frater4 mihi scripserat condixisse se ad prandium, cui et tu fores interfuturus: ibi acturum de Anthologia5, quem librum Morellus6 sibi tradi velit; ego, si typi sint et inspectores, quales oportet, edi in Hollandia malim. Quia nihil certi intellexi ea de re, - nec mirum, nam literas nec alii acceperunt -, ideo nunc exemplar Graecum latinumque non mitto. Sed ut omni modo juvem eos, qui apud nos literas amant, mitto viri eruditi scriptum7, qui nomen suum, ut in argumento iis in partibus odioso dissimulans, Pythagoricum vetus nomen, ob sententiae communitatem, sibi indidit. Viris istorum peritissimis Hortensio8 et Blavio9 judicium permitto, edendum censeant, an remittendum eo, unde venit. | |
Tibi tuisque omnia opto prosperrima. Idem faceret uxor, ni rus iisset. Tuus semper
| |
Lutetiae, IX Iulii MDCXXXVI. |
|