Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot2860. [1636] november 30? Van G.J. Vossius1.Illustrissime Domine, Quas nono Julii scripseras2, eas demum IX Octobris accepi a Vander-Burchio3. Tantae morae caussa est, quod eas literas cum erudito Philolai opere4 cistae suae incluserat, nauta autem Rhotomagensis, cui hanc commiserat, tam sero appulerit. Hesterno die Hortensio5 legendum Philolaum dedi, qui valde eo capitur. Ac Blauwius6 excudere est paratissimus. Idem excudere avet Ἀνϑολογίαν tuam7, sed conditione hac, si placeant typi, quibus usus in tuo de Jure Belli8; majores enim non habet. Maimonides filii τοῦ μαϰαϱίτου9 post mensem, ut spero, editus erit. Excuduntur10 et nostra de origine et progressu Idololatriae11. Ringitur Meursius12, quod post triennii moram necdum sua orsus sit Blauwius. Prorsus ei injurius est: si non alio nomine, saltem inedita tot retinendo eumque frustrando13 pretio eo14, quod ex dedicatione a magnatibus in Dania rediret15. | |
Salmasius1 necdum reversus, sed ex Riveto2 intelligo propediem affore. Aliud metueram. Sed gaudeo, quod nolit illis gratificari, qui in Galliis remansurum sperarant. In filio tuo3 nihil vel nos vel alius hic desiderat quicquam. Lues, quae superiori anno plus minus duodeviginti millibus Leidae absumpsit4, vehementer satis Harlemi hoc anno grassata; minus urbe nostra; sic tamen, ut ante mensem unum alterum de hebdomade tolleret supra sexcentos; nunc longe remisit, siquidem intra idem spatium infra trecentos amittimus. Heinsius5, ut specimen ostenderet observationum suarum in Novi Instrumenti libros6, philyram7 excudi curavit. Sed nondum contigit videre, nec super eo laboro. Subinde fallor, sed vix arbitror illud hic fore. Jam sexennium est, quod paratum sese diceret ad editionem. Si est, qui fuit, non intra alterum sexennium id erit. Praeclarum est ingenium, sed a majoribus studiis ad tantam rem non satis paratum. Sed ipse viderit. Nihil mihi hic seritur aut metitur. Minus malignus esset, amore esset dignissimus utriusque nostri. De iis, quot ad Rempublicam hanc pertinent, quid scribam? Aliunde illa melius, potissimum ex affine Reigersbergio8 cognosces. Illustrissimae dominae conjugi tuae salutem a me et meis9, uti et optimis liberis10, Amstelodami. Illustri nomini tuo addictissimus
| |
Prid. Kal. 10 Decembris11. | |
Adres, boven aan de brief: Illustrissimo Domino, Hugoni Grotio, Reginae Serenissimae et Regni Suecici legato ad Christianissimum Regem Galliarum. Lutetiam Parisiorum12. |
|