Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Grootest apud haeredes amici quondam mei D. Borelii1, cui eum utendum dederam. Caeteri codices sex sunt me syndico ex chartis segregibus in corpora coacti et res continent ab anno 1577 ad 1600. Hi sunt civitatis Rotterodamensis, quos restituam, ubi ejus rectores mihi quod aequum est praestiterint. Posteriorum temporum libri apud ipsos sint Rotterodamenses an alibi, inquirendum est. Speraveram me itidem recuperaturum libros perutiles et chartas etiam utiliores, quas habui in conclavi meo apud Drilium2. Chartae in loculis ligneis custodiebantur. Eae, quae pervenerint, rogo omni diligentia investiges. Non enim credas, quanto earum tenear desiderio. Quicunque eas habent, si viri boni sunt, mihi eas reddere debent, primum ut iniquissime ac per vim damnato, deinde ut ex vi privilegiorum ac rei judicatae in omne, quod habui, dominium reposito. Precor te ut qui me in omnibus rebus adjuveris in hac quoque sis opitulator. Cistam bona occasione remittam, nisi contenti sint, quorum ea est, pretium pro ea accipere gratiamque pro custodia. Filio Petro3 libros quosdam ad me mittendi dedi mandatum. Eorum meminerit velim, ubi amicus quis ad nos venerit. Velim itidem mitti ad me τὰς λειτουϱγίας remonstrantium in precibus, baptismo, coena4. Rogo inquiras, quid de itinere Hortensii5 in Ethruriam sit futurum. Si aliunde non potes ex D. Vossio6 poteris resciscere. Petrum meum tibi commendo et tuos omnes saluto. Tibi obligatissimus frater
| |
26 Iunii 1638. |
|