Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot3823. 1638 oktober 30. Aan G.J. Vossius5.Summarum Laudum Viro Gerardo Ioanni Vossio H. Grotius. Multum me oblectarunt, ut solent, nunc vero luctu socrus6 commotum etiam solatae sunt plenae veteris in me ac mea benevolentiae ac fidei literae tuae datae mensis hujus XIVo7. Auxit beneficium longus, quem mecum habes, sermo ac plane qualis inter nos esse solebat confabulatio. Ego nunc multis responsionibus destrictior potius brevis ero quam morae reus. Qualis8 est ille9, quem χαϱαϰτεϱίζεις Blauwius10, qui nobis obliviscendus posthac multum remotus a Manutiis, Stephanis, Plantinis11. Neque vero de Elseviriis12 cogitandum ob eum, qui apud eos regnat, hominem nobis infensum13, ad cujus literas tacui hactenus, quod et ipse ad me tacuerit tam diu, fortunae homo, quem, ut puto, attendebit satis strictim noster Salmasius14 in Simplicii editione15. Non dubito, quin hujus ὁϱμὴ | |
illi factura1 sit ἔϰϰλισιν. Nos autem decet ϰατὰ τὸν Ἐπίϰτητον, μὴ συγϰατατιϑεσϑαι ταύταις ταῖς φαντασίαις2; illius autem notae ad Sacros Libros3 quo sunt loco, quando proditurae? nam mearum relectionem4 eousque differo. Jansonius5 qualis sit animi circa sacra6 et rempublicam7 scire cupio non ob Anthologiam8, sed ob alia, quae editurio. De typis judicium tibi talium experienti lubens permitto. Velim autem in Anthologia tales esse, qui ad Stobaeana9 et Excerpta e Graecis Tragoediis Comoediisque10 a me edita proxime accedant, ut hi libri frates fiant tergemini. Meursii vel solum Lexicon Graeco-Barbarum meretur11, ne eum aut contemnat Heinsius aut trahant librarii. Fuit apud me Philolaus12; gaudet tandem rediturum ad se foetum suum. Sed alterum, quem paratum habet ejusdem argumenti librum13, non committet14 istis testudinibus. Hortensio15 si quid per me boni evenit, gaudeo et ipsius et matheseos causa. Me sive videat huc veniens sive id offensarum metu defugiat, mihi ex aequo est. At filius16 viri amplissimi Conradi Verburgii17 ad me si venisset, expertus esset eam, quam omnibus bonorum civium liberis exhibeo comitatem. De Gravii18 morte doleo. Cara est talium virorum apud nos19 annona. | |
Bicherus1, Verburgius aliique his similes si nos amare pergunt, est id pergratum et apud me mutuum. Manassi2 valetudinem opto commodam. Est vir publico, etiam literario non inutilis. Ego, sicut ab eo quaedam discere interdum percupiam, ita molestus, ne sano quidem, esse velim. Scylacem3 exspectarem avide, nisi avido non esse liceret, ubi cum tantis triconibus res est. Periplum autem Maeotidos4 etiam ob Gothica mea legere desidero. Ægrotat vir optimus D. Cordesius5. Bignonus6 nuper filiam7 honestissime elocavit. Rigaltius8 in Lotharingia et Mediomatricibus est τὰ πάντα. Efficiam, ut te sciant9 sui esse memorem. Vale, vir optime ac doctissime. Lutetiae, XXX Octobris MDCXXXVIII. Edit Argentorati in mediis bellis Freinshemius10 Curtium cum doctissimo commentario11. |
|