Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot4055. 1639 april 9. Aan Willem de Groot5.Accepi, mi frater, literas tuas 28 Martii6 datas, per amicos missas nondum. Plusio7 nimium diu publico vixit. Magna accepit praemia proditae quantum potuit libertatis; paucos autem invenias bonos, ubi non impune tantum, sed et honorum ac commodorum mercede peccatur. Verum hoc demum est vere bonum esse, quod rectum est ideo, quia rectum est facere, non modo si absit lucrum, sed et si officium cum damno conjunctum sit. | |
Gaudeo non fore te inter ambitores ad implendum Persinii senatoris1 locum. At clientelas tibi opto multas tales, qualis est Indicanae Societatis. Brederodius2 magno olim animo de senatu exiit. Videtur melius de his sperare temporibus, quando reditum postulat, quem ego certe ei velim contingere cum pleno postliminii jure. Amstelodamenses magnam de se exspectationem conciverunt et velut signum extulere ad vindicanda Hollandiae jura. Opus erit constante prudentia, ut quod volunt obtineant. Si Hollandi inter se consentient, non despero. Vale cum parentibus3. Uxor nondum accepit a Bruxellis diploma. Ubi acceperit, accinget se itineri. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 9 Aprilis 1639.
Haec ubi scripseram venit ad nos Guissenus4, sed post rem contra se judicatam. Si qua in re potero, adeo ei. De Tacito5, quae scribis probo tuumque consilium sequar. Dices autem Elzeviriis6 me quaecunque habebam misisse Argentoratum ad Berneggerum7 et Frinshemium8 novam in folio Taciti editionem adornantes. Si reperturus es exemplum unum atque alterum dissertationum duarum de Coena9, rogo ad me mittas. Literas ad Hortensium10 cures rogo. |
|